8252 ROB ERTI VALTVXII
Muſculus cuniculo fit ſimilis, quo murus pręfoditur, ex quo& appellatur, qua-ſi muruſculus: vel muſculi, vt inquit Vegetius Renatus, à marinis belluis nomenſibi vendicant. Nam quemadmodum illæ quum minores ſint, tamen balenis auxilium adminiculumq; iugiter exhibent, ita iſti quum ſint machinæ breuioresvel deputatæ, turribus magnis aduentu illarum parant viam itineràque præmu-niunt. Muſculum autem appellauit antiquitas machinas minores, quibus prote-ci bellatores ſudibus præmunitas 3 foſſas demolirentur, quibus tur-ris ambulatoria ſine impedimento iungeretur ad murum.
eE