Buch 
En tibi lector Robertvm Valtvrivm ... de re militari : libris XII multo emaculatius, ac picturis... expressum...
Entstehung
Seite
286
JPEG-Download
 

286

ROBERTIVALTVRII

Draco etiam aliquando ſignum fuit ex quo Pythonem ſerpentemApollo ſagittis interemit. Apollinem enim quanquam diuinatorem& medicum maiores noſtri vellent, ipſum tamen etiam ſolem dixe-runt,& ipſum Titanem, quaſi vnum ex Titanis qui cõtra Iouem bel-la geſſere. Pythium quoque Apollinem vocari aiunt à Pythone im-menſæ magnitudinis ſerpente, cuius magis venena quàm magni-tudo tertebat: hũc Apollo ſagittarum ictibus ſternens, nominis quo-

que ſpolia reportauit, vt Pythius vocaretur, vnde ad inſigne victoriæ

coronam lauream, vt Pindarus atque Callimachus memorant, Apol-lo induit, ac Pythia ſacra celebranda conſtituit. Alli non à Pythonismorte, verum ab Hercule vel Auẽtino, eius ac rheæ nato, hoc inſignecepiſſe ferunt.· Nam quum horrenda perſæpe monſtra Hercules ipſedomuiſſet,& victor ac ouans ſtratarum ſpoliis ferarum clypeis affi-xis ſeſe populis oſtentaret, inter cæteraq́; monſtra Hydram ſuorumcapitum excreſcentem cæde proſternens clariſſimis troplięis eius ad-ieciſſet, poſgea ſatus eo Auentinus Turni caſtra aduerſus Aeneam ſe-cutus, ac pedes ipſe aciem agens, centimque tulit ſerpẽtibus hydram.

Hæc de ſerpẽtis nece ab Apolline interempti, de ſagittis, Pythiiq; co-

gnomine ac Hercule communis habet aſſertio, eſto alia atque alia,&

naturalis quidem ratio, vt ſcribit Antipater Stoicus,& Cornificius in

etymis,& Plato,& Euſebius in temporibus, haberi poſſit.