Buch 
En tibi lector Robertvm Valtvrivm ... de re militari : libris XII multo emaculatius, ac picturis... expressum...
Entstehung
Seite
352
JPEG-Download
 

35% NrBe Tropheis& unde,& in quo d triumpho diffe rant, quodq; ouem alij uictoria potiti,alij bouem: huncq; alij, uel gallum immolare conſueuerant. Cap. II.Llud etiam animaduertendum, ne quod de triũpho& trophæo ma-le accipiunt, nos quoque confundat, opinantes vnam rem duobus nominibus appellari debere. Vt enim re vera qui Martiam& terrifi-cam hoſtium cæde pompam lege triumphali agebat triumphans dicebatur, ſic qui hoſtes fugaſſet trophęum appellabãt: non ab re, græco rπαα,hoc eff, ab hoſtium conuerſione dictum. Vocabant etiam veteres trophæum ſti-pitem ſiue truncum montanæ quercus abſciſum, inſtar ſuperati hominis fabri-catum,& veluti ſpoliis& armis eiuſdem indutum: affixa enim quaqua verſumſpolia impendebant, ornatu plurimo, ac decore diſpoſitq; neque hoc niſi in emi-nentioribus locis figebatur: vnde Criſpus de Pompeio, Deuictis Hiſpanis tro-phæa in Pyreneis conſtituit, ex quo more in vrbibus trophæa figebantur in ar-cubus exædificatis: vnde pocta noſter elegantiſſimus,Ingentem quercum deciſis vndique ramisConſtituit tumulo, fulgentiàque induit arma.Mezenti ducis exuuias tibi magne tropæumBellipotens aptat rorantes ſanguine criſtas,Telaque trunca viri& bis ſex thoraca petitum,Perfoſſumque locis, clypeumque ex ære ſiniſtræSubligat, atque enſem collo ſuſpendit eburnum.Alio idem in loco,Indutòſque iubet truncos hoſtilibus armisIpſos ferre duces, inimicaque nomina figi, pro inimicorum.Dicit autem affixos trophæis titulos cum nominibus occiſorum. Ad hæc Iu-nius Iuuenalis Aquinas,Bellorum exuuiæ trincis affixa trophæisLorica& fracta de caſſide bucula pendens,Et curuum temone iugum victæq; triremes,Ampluſtre& ſummo triſtis captiuus in arcu.Illud quoq; nec prætermittendũs, triũphi genus non ab ouatione, hoc eſt, clamoreEacchico, ſicuti multi putauere, ouationè appellari, tãetſi ouantes illam canẽteſq;tranſmittant, vt Plutarchus inquit, at quum milites in magno triumpho& ple-na victoria bouem, in hoc immolare ouem cõſueuerunt, vnde huic triũphi ge-neri nomẽ extat: vtq́; qui de pugna venientes cum multitudine obuiã ad numi-na minora ibant,& ibi fugatis hoſtibus oues diis immolabãt, Ouantes diceban-tur, ſie& ouatio ꝓpriè minor triũphus,& qui ouationẽ meretur,& vno equo vtitur, et à plebeis vel equitibus romanis deducitur ad capitoliũ, et de ouibus ſacri-ficat, vnde et, vt dictũ eſt, ouatio: qui autẽ triumphat, equis albis vtitur quatuor,& ſenatu præeũte in capitoliũ de tauris in eo ſacrificat: in quo nec illud ſilentioobuoluendũ quod ad mitiores triũphos,& ad ouationes attinet, ſuper quo diſſenſille veteres ſeriptores inuenio. Partim enim ſcripſerunt, qui ouaret introire ſoli-tum equo deuectũ,& Sabinus Maſſurius pedibus ingredi ouantes dicit non ſe-a quentibus