Buch 
Syntagma de ponderibus, et mensuris : in quo veterum nummorum pretium, ac mensurarum quantitas demonstratur / in gratiam studiosae juventutis a Bartholomaeo Beverini Lucensi ...
Entstehung
Seite
3
JPEG-Download
 

cultusque rationem opus haberet, pro-hibente nullo, capiebat. Sed cum pri-scis moribus paulatim dilapsis , can-dida illa , & innoxia simplicitas simulobsolevisset, avaritia instigante, quiviribus praestabant, publicas utilitatesin privata commoda vertere; & ea,quae pertinebant ad genus hominumuniversum , ad sese trahere coeperunt,caeteros per injuriam arcentes : underixae , discordiaeque, publicam rem ra-pientium , ac vindicantium exortae :donec Terrarum Orbem in partes di-videre , ac singulis portionem quan-dam addicere , quam veluti propriam,ac suis commodis destinatam , quisqueposiideret, certis finibus, limitibusqueconclusam , pacis interfuit. Atque-»ita , communi nempe Gentium, jurererum proprietatem inductam, ac in-de exortam Justitiae commutativae ra-tionem censent Theologi. Lugo to.r.de Just. & Jur. di sput. 6. sect.i. Mo-lina to.r. de Just. & Jure tract.2. dis-put.20. & alu.

Cum autem brevioribus spatiisdominatione contracta , non omnia-,apud omnes , sed alia apud alios na-scerentur ad usum vitae necessaria, in-di coeptum consilium, ut rerum qui-

A 2 bus