Buch 
Syntagma de ponderibus, et mensuris : in quo veterum nummorum pretium, ac mensurarum quantitas demonstratur / in gratiam studiosae juventutis a Bartholomaeo Beverini Lucensi ...
Entstehung
Seite
69
JPEG-Download
 

6 $

difle , appellaüumquc Capclum , hocest Institorem, sive Mercatorem.

Talentum Euboicum , ut jam di-ctum est, valebat Denarios quater mil-le : proinde Aureos nostrates quadri-gentos. Meminit praeter Herodotumlib. z. Talenti Euboici etiam Liviuslib. 37., ubi ait mulctam a RomanisAntiocho dictam quindecim millia Ta-lentum Euboicorum,

Talentum Syracusanum , quo Sy-racusani videlicet utebantur , secun-dum nonnullos habuit uncias Roma-nas trecentas septuaginta quinque .Suidas verö V.Talentum, ait : Talen-tum quo olim Siculi utebantur ha-buisse Minas Atticas vigintiquatuor;illud verö quo suo tempore utebanturhabuisse duodecim. Unde primum va-lebat Drachmis Atticis duabus mille,& quadrigentis : fecundum mille du-centis .

Talentum Rhodium sic appellatum,quod in usu esset apud Rhodios, quodetiam Cistophorum dictum est , quodnummis Cistophoris computaretur,ha-buit Minas Rhodias sexaginta , Atti-cas vero secundum Cenalem Minasquadraginta quinque, Drachmas qua-ter milia quingenta , Denarios Roma-nos totidem. L z Quod