id Curiones , quod Parochi , qui &non dissimili nomine Curati appel-lantur. Locum verö Maximi Curio-nis , qui coeteris praesideat, & regatpotestate, non injuria dixerim Episco-pos tenere.
Illud autem ab Antiquitatis stu-diosis observandum est, Comitia Cu-riata non semper triginta Curiatuminterventu celebrata fuisse ; sed pro-cessu temporis ita obsolevisse, ut ferein speciem tantum remanerent. Ete-nim per triginta Lictores e singulis Cu-riis lectos ea demum habita fuisse au-ctor est Cicero Orat. 2. in Rullum:Sunt igitur Decemviri , neque veris Co-mitiis , hoc eß , Populi suffragiis , ne-que illis ad. speciem , atque ad usurpa-tionem vetustatis per triginta Lißoresauspiciorum causa adumbratis , consti-tuti. Quibus verbis Curiata Comitiadesignari perspicuum est , vel ex eoquod ait auspiciorum causa usurpari.Quod etiam observavit Manutius lib.de leg. Rom.
_Ut autem hanc de Comitiis Cu-riatis tractationem absolvamus , triasupersunt explicanda; nam quartum,nempe modum ferendi suffragia, ex-plicabimus in Comitiis Centuriatis.
L 4 Tria