Buch 
Syntagma de ponderibus, et mensuris : in quo veterum nummorum pretium, ac mensurarum quantitas demonstratur / in gratiam studiosae juventutis a Bartholomaeo Beverini Lucensi ...
Entstehung
Seite
264
JPEG-Download
 

2Ö4 !

ritate etiam obrui possim . Verum, siquod sentio , libere aperire liceat ,momentis utriusque partis attente ex-ploratis , utrosque sapienter fecisseexistimo, & qui aperta, & qui tacitasuffragia ferenda censuerunt : quippeutrique temporum habuere rationem,qua immutata , etiam immutari opor-tuit morem suffragandi : quemadmo-dum in plerisque consiliis evenire so-let, quae secundum ea, quae incidunttempora, ipsa quoque etiam in par-tem contrariam convertuntur.

Quo enim tempore , propria illahominis virtus, inter homines sinceri-tas, veritasque valebat, securum fuitlibere, & aperte sententiam animi si-gnificare ; causae justitiam, nulla ho- 1minum ratione habita, tantum atten-dere : dumque id , quod rectum, ju-stumque esset, statueretur, caetera ni-hil pensi habere. At vero postquam,vel uti publicum malum, simulatio ge-nus humanum pervasit; postquam fron.tis nulla fides, sed parvi , magniquecallide consilia sua tegere; aliud ani-mo , aliud vultu praeferre ; omnia,non publica, sed sua utilitate metiri;plurimum spei, multum timori tribue-re; libertas quoque animorum infra-