28l
Competitoribus Centurias, sed etiamcertum numerum earumdem , nempesupra dimidium ferret.
Qui verd numerum Centuriarumexpleliet, is voce Praeconis renuncia-batur. Testis Cicero in 2. contra leg.Agr. neque ßngulce voces Prxconum ,sed una voce universus Populus Roma-nus Consulem declaravit ; Quin , &ipse Magistratus, qui Comitiis prae-fuerat, clara voce designatum renun-ciabat. Colligitur id ex eodem Ci-cerone in Orat, pro Murena : Qu#precatus sum d Diis immortalibus , mo-re , inßitutoque Majorum , illo die , quoauspicato Comitiis Centuriatis L. Mu-renam Consulem renumtavi , ut ea resmihi , Magiflratuique meo , Populo ,Plebique Roman# , bene, atque felicitereveniret. Ex quibus etiam indicatur,quae elfet formula Consulis successo-rem suum renunciantis: nempe, Quodmibi , Magißratuique meo , Populo ,Plebique Roman ce , bene, atque felici-ter eveniat , L. Murenam Consulem re-nuncio .
Solutis jam Comitiis, ii, qui Ma-gistratum obtinuissent , magna homi-num celebritate, & frequentia , intergratulationes domum e Campo dedu«
S 5 ce-