Jis
MvSi^S
PPUUUPPUPUUUUP^
WWW
BS33&
LECTORI-
Q Uum ante annos aliquöt ederem in lucem Historiam Regum Sy-rias , ad antiquiorum Numismatum fidem ; pollicitus sum, si gra-tum & acceptum Eruditis id Opus accidisset, me quoque RegumiEgyptiorum Historiam aliquando eadem fide editurum. Acces-sit primo quod dixi Operi tanta undique omnium comprobatio, ut aut pro-missis meis stare jam plane necesse sit, aut datam fidem cum ignominia fal-lere. Dedissem bis sane, si dedissem citius; sed nec defuisset muneri ea gra-tia , si tantam in exequendo opere facilitatem invenissem > quantam mihi ip-se imprudens proposueram.
Credideram etenim ex eodem illo sacculo, unde tot Seleucidarum Nu-mismata erueram , habiturum me quoque unde Lagidarum Historiam nonmagno negotio contexerem. Cogitabam prasterea mecum ipse dum utram-que Spartam compararem inter se, absolvisse me feliciter eam partem, quaeesset longe impeditissima. Quid enim, inquiebam, in Ptolemaeorum nummisfuturum est tam operosum ? Restituendos habui viginti duos e Regia Seleu-cidarum stirpe Principes , spurios quatuor : Armeniae praeterea Regem a Sy-ris evocatum ad eorum imperium. Nunc autem pauciores sunt e Ptolemaeo-rum sanguine* quum tantum novem ab antiquis Scriptoribus numerentur,quamvis extremum cumque Nothum complectantur ? U bi tot Seleuci ? tot An-tiochi ? tot Demetrii ? quos tam ingentis operas fuit discernere ab invicem ?ubi tot incerta nomina, seu potius scommata maledicentissimas plebis ? Quidlatebunt simile Ptolemasi ? quorum quot aiunt nomina, tot erant ad singulossecernendos prasfentissima prassidia.
Sed eheu ? quantum mea me spes fefellit, crederes praster insignia illanomina nihil ferme occurrisle apud Historicos, nihil in nummis praster con-fusam appellationem BASiAEns rrroAEMAior. Adfuerat mihi femper ubi pe-dem tuto figerem in describenda Regum Syriacorum serie; certissima illa no-ta temporis, quam Seleucidarum Epocham dicimus: occurrerat enim signa-ta diligenter in singulorum pene nummis. Adjuvabat e sacris Codicibus in-corrupta fides libri ucriusque Macchabasorum & jofephi historia. At in Pto-lemaeorum nummis nihil omnino Adjutorii. Sola quandoque annorum Regninota numeralis : obscura reliqua , ac prope dicam desperata. Nec prnssen-tibus ab aereis quos plures videbam nummis praesidium * occurrebat: quippein paucis aliquot addita nomina quasdam ETEPrETor, ac 4>iA0riAT0P0S , ve-rum sine effigie Principis ; unum enim ubique Jovis insculptum caput. Utviderentur sua superbi dignitate Ptolemaei, noluisse pati ut suus vultus alterimetasto, quam argento vel auro crederetur. Excipio Cleopatram Reginam,Lathyri Lc Alexandri matrem , & Selenen Lathyri conjugem , cujus utrius-que imago aereis in nummis expressa occurrit.
Igitur in aureis argenteisque Nummis tota spes collocanda fuit. Quae veroilla spes in tanta aureorum Numismatum penuria ? nec majori copia argen-teorum secundi aut tertii moduli. Quid facerem?data erat fides : repetebaturin dies, nec sine aliqua morae impatientia. Confugiendum itaque fuit adargenteos nummos maximas formas, quibus solis adjuvari me poste intellexd-
* Z raM»