P R M F A T I O.
ram. Quam longo vero tempore opus fuerit ad ejusmodi Numismata con-quirenda , qui secum reputare voluerit: fatebitur profecto viginti illos totosannos , qui ab edita Seleucidarum Historia intercedere hanc ad diem, vixsufficere potuisse ut eos fatis magno numero compararem , quot nunc suntpenes me, qui unus, citra jactantiam dictum sit, plures possideo, quam sintin universis totius Europte Cimeliis.
Ex his ergo molis maxima: Nummis tum varios Regum vultus licuit distin-guere, tum ex appositis regni annis singulos quosque suis locis disponere. Sicenim mecum ipse statui ed Numismata in quibus annus vicesimus V. G. no-tatus esset, ad eos pertinere Reges non posse, qui decimum aut quintumdecimum regni annum non attigissent. Deinde qua: res cuique , qua: sym-bola , quL nomina communi Autorum consensu propria fuissent, ea certealiis accommodanda non esse , sed tantum singulis quod suum esset. Ita ab-solvi tandem opus difficillimum & intricatissimum. An vero fatis feliciter ,satisque ad illustrandam antiquiorem Historiam opportune, tuum esto Lec-tor Erudite, ex his qua: dicturus sum, judicium.
Conveniunt Scriptores pene omnes regnum Ptolemsorum inchoare abOlympiade 114. Alexandro scilicet mortuo mense Deesio, qui nostro Maio re-spondet : sed regnandi initium Alexandrini tribuendum censuerunt mensi suoThot ejusdem anni, qui incipit duodecima Novembris nostri die si Capellocredimus ; sed quot singuli Reges annis regnaverint, non parva inter Histo-ricos controversia est. Neque constantior ullius fides de annis iEgypti Mo-narchia:. Fatentur tamen universi , tum demum desiisse, quum a Romanisredacta in Provinciam ^Egyptus est , post Achaiam pugnam , Augusto deexpugnata Alexandria, & adacta ad mortem spontaneam Regina Cleopatra»triumphante. Scimus tamen Ptolemaeum inter Geographos virum primse no-ta: , doctistimumque nostris temporibus Petavium , Aegyptiorum regno an-nos ipsos 294. tribuisse.
Jam ut dicamus de singulis , primus inter Ptolemaeos qui i Rhodiis snTHPdictus est , quod nomen ipsius nummi exhibent, regnavit annos ipsos 40.sic volunt qui filio ejus «piAAAEAimi annos z8. tribuere. Verum quia con-stat cessisse Regno patrem m filii gratiam duobus ante mortem annis, quumdiceret se deinceps apud filium Prattoriani custodis loco este velle: nilmirumsi filio annos Regni 40. dederim , maxime quum in argenteo ejus nummoannum 39. habeam expressum.
Ptolemaeus vocatus etepi-eths 26. ad summum annis regnavit integris il-lis & absolutis, inchoato etiam vicesimo septimo ad aliquod tempus , sicenim manifeste colligitur ex eo marmore cui thronus ejus impositus fuissecreditur, quodque extat in urbe Adulensi ad Erythraeum mare. In eo enimexsculpta leguntur , quae ipse gessisse se memorat, ad thronum anno regnir/. positum.
Ptolemaeus riAOtiATnp regnasse 17. annis creditur. Filius ejus eiii$anhsannis 24. incoeptis, oiaomhtopi annos z 5. tribuunt omnes, sed non absolutisunt: itaque 34. numerandi «dtxkoni joculariter dicto ejus fratri 29. dan-tur. Quod autem Lathyrum vulgo appellatum majorem filium ejus spe-ctat, Porphyrius qui eo loco visus est omnium exactissime numerare, tribuitprimum quidem annos 10. quibus exactis solio pulsus est , postea fratris lo-cum tenuit Alexander annis 19. mox interempta Cleopatra matre qua: unäcum illis imperaverat, ea caede concitavit in se Alexandrinorum animos, quiejecto parricida, primogenitum fratrem e Cypro, ubi regnabat, revocatumfolio restituerunt. Tenuit ergo illud deinceps annis 7. & mensibus 6. ejüsique filia Berenice 6. nec amplius mensibus imperavit.
Mortuo Lathyro regnasse volunt antiquiores Historici filium ejus nothum,
Ptole-