Band 
Tome second.
Seite
114
JPEG-Download
 

114 VITRUVIUS. L1B. VII.

teles ; nonnulli etiam putant Timotheum ; quorum artiseminens excellentia coegit ad septem spectaculorum ejusoperis pervenire famam l3 *

Praeterea minus nobiles multi 14 praecepta symme-triarum conscripserunt, ut Nexaris, Theocydes, Demo-philos, Poliis, Leonides, Silanion, Melampus, Sarna-cus, Euphranor. Non minus de machinationibus l5 , utiDiades, Archytas, Archimedes, Ctesibios, Nymphodo-rus, Philo Byzantius, Diphilos, Democles, Charidas,Polyidos, Pyrrhos, x^gesistratos. Quorum ex commen-tariis quae utilia esse his rebus animadverti, collecta inunum coegi corpus, et ideo maxime, quod animadvertiin ea re ab Graecis volumina plura edita, ab nostrisoppido quam pauca. Fussitius enim unum de his rebusprimus instituit edere volumen 16 : item Terentius Varro 17de novem disciplinis, unum de architectura, PubliusSeptimius duo.

Amplius vero in id genus scripturae adhuc nemo incu-buisse videtur, quum fuissent et antiqui cives magni ar-chitecti , qui potuissent non minus eleganter scriptacomparare. Namque Athenis Antistates, ctCallaeschros,et Antimachides, et Porinos architecti Pisistrato, aedemJovi Olympio facienti, fundamenta constituerunt : postmortem autem ejus propter interpellationem reipublicæincepta reliquerunt. Itaque circiter annis quadringentispost Antiochus rex quum in id opus impensam esset pol-licitus , cellae magnitudinem et columnarum circa dipte-ron collocationem, epistyliorumque et ceterorum orna-