LIBER QUINTUS CAP- IV 2 67
Et ad summam, ita est gubernandum, ut linea cum ad imum gradumet at summum extenta fuerit, omnia cacumina graduum angulosquetangat 8 j ita vox non impedietur .
Aditus complures et spatiosos oportet disponere , nec coniun-ctos superiores inferioribus , sed ex omnibus locis perpetuos et di-rectos sine versuris * faciendos, ut, cum populus dimittitur de specta-culis , ne comprimatur , sed habeat ex omnibus locis exitus separatossine impeditione 9 .
Etiam diligentei est animadvertendum , ne sit locus surdus , sedut in eo vox quam clarissime vagari possit . Hoc vero fieri ita poterit ,si locus electus fuent ^ ubi non impediatur resonantia 10 • Vox autemest spiritus fluens ex aeris ictu sensibilis auditu : ea movetur circu-lorum rotundationibus infinitis, uti si* in stantem aquam lapide immis-so , nascantur innumerabiles undarum circuli crescentes a centro , et
EMENDATIONES
versuris — Abstinui a voce inversuris licet data ab omnibus Codicibus et Editionibus , et edidi versuris •Illa a nullo Scriptore, neque a Vitruvio ipso in aliis locis fuit adhibita ; haec a pluribus Scriptoribus sub variissignificationibus , et a Vitruvio semper usitata est , uti colligitur ex Libro tertio cap. 2 , Libro hoc cap. 7bis, cap. 12 ter, cap. 13, Libro octavo cap. 6, et Libro decimo cap. 1^.. Neque suspicari licet, legendum essedistincte in versuris , uti habet Codex Sagredianus; antecedit enim iam alia praepositio sine.
ILLUSTR
8 Pessime Ortisius interpretatus est hunc locum :credit ipse, lineam ad imum et summum gradum ex-tentam tangere debere cacumina graduum primae prae-cinctionis et angulos inferiores graduum secundae; etsic vicissim, si aliae sint. Sed ipse canit extra chorum ;nam linea tangere debet omnia cacumina graduum etomnes angulos superiores praecinctionum . Sic rectaevadit caveae constructio, et verbis Vitruviani textusconsona .
9 Sub voce aditus Vitruvium indicasse tam ambula-cra inferiora et superiora , quam ascensus et ingressusad vomitoria praecinctionum et porticuum superiorum ,scite observant Polenus et Straticus: ego autem ingres-sus quoque ad theatrum et orchestram indicari puto .Ambulacra et vomitoria veterum theatrorum vario mo-do disposita erant, uti ex eorum reliquiis patet. Eaquomodo ordinata essent Vitruvius non declarat; ani-madvertit tantum , complures et spatiosos aditus essedebere . Rursum praecipit superiores minime coniun-gendos esse inferioribus: hoc est intclligendum de as-censibus et ingressibus ad vomitoria . Demum vult,faciendos esse aditus perpetuos et directos sine versu-ris ; quae verba si referantur ad ambulacra maiora ,
accipienda sunt , quasi dixisset continuata et sine
ATIONES
anfractibus; vox enim directos heic accipi non potest,ac si dixisset in linea recta conformatos , cum ambu-lacra maiora figuram curvilineam ipsius caveae ser-vare deberent .
10 Ambigua lectio vulgata per Codices et Editio-nes , ubi non impediatur resonantia , in errorem Inter-pretes fere omnes induxit. Resonantia recensetur in-ter vitia theatrorum a Vitruvio in hoc Libro cap. 9 ;Resonantes vero sunt , in quibus cum in solido tactupercussa resiliat imagines exprimendo , novos casusduplices facit auditu : ergo non potuit ipse scribere,eligendum esse locum , ubi resonantia non impedia-tur. Quare fallax est interpretatio Perraultii, qui 11 aitrien qui empescke le retentissement ; Galiani, ove nonsia impedito il rimbombo ; Newtoni, there is no impedi-ment to resonance is chosen ; et Ortisii, en que no seimpida la resonanda . Duobus modis textum emen-dari posse , crediderunt aliqui ; aut auferendo parti-culam non, uti egerunt Rodus, etBipontina; aut mu-tando vocem resonantia in aliam consonantia , uti pro-posuit Straticus . Sed nulla prorsus mutatione, expe-dita res est, si resonantia in sexto casu accipiatur ,scilicet , ubi vox non impediatur a resonantia : inhanc recidit sententia a Schneidero prolata .
68