Band 
Volumen primum.
Seite
268
JPEG-Download
 

2G8

DE ARCHITECTURA

quam latissime possint vagantes , nisi angustia loci interpellaverit, autaliqua offensio , quae non patitur designationes earum undarum adexitus pervenire : itaque eum interpellentur offensionibus , primae re-deuntes * insequentium disturbant designationes 11 . Eadem ratione voxitem ad circinum efficit motiones , sed in aqua circuli planitiae * inlatitudinem moventur j vox et in latitudinem progreditur s et altitudi-nem gradatim scandit 12 . Igitur uti in aquae * undarum designationibus,ita in voce cum offensio nulla primam undam interpellaverit 9 non di-sturbat secundam nec insequentes$ sed omnes sine resonantia perveniuntad imorum et summorum aures . Ergo veteres architecti naturae vesti-gia persecuti indagationibus vocis scandentis * theatrorum perfecerunt

EMENDATIONES

redeuntes Etsi fere omnes Codices dent redundantes , iisque concinant Editiones Florentina , Iocundi ,Machaeropioei, Philandri, Barbari, Laeti, Galiani, Rodi, Bipontinae , et Schneideri ; tamen cum solis Codi-cibus Vaticano 9 , Corsiniano , et Ripensi , ac Editionibus Sulpicii, et Poleni amo legere redeuntes , cum haecvox aptissime sensui respondere videatur; undae enim primae, scilicet exteriores , aut ab angustia loci, aut abalia offensione coactae ad exitum non perveniunt; sed redeundo insequentium disturbant circulorum designa-tiones . Editio Veneta utramque vocem servat .

planitiae Tenent Codices fere omnes planitie . Iocundus iuxla Codicem Bononiensem , et Machaeropioeus,Philander, Barbarus, Laetus, Galianus, Rodus, Bipontina, ac Schneiderus dant aequa planitie . Voce CodicisBononiensis opus non est: potius cum Codice Oxoniensi, et Editionibus saec. XV, ac Poleni, suadente Ponte-dera, legendum credo planitiae , hanc tamen intelligens verborum constructionem: sed in aqua circuli moventurin latitudinem planitiae.

aquae Si totam periodum bene consideraveris , legere mecuin non dubitabis , in aquae undarum desi-gnationibus , pro inepta scriptura, quae refertur in universis textibus manu exaratis, et typis impressis, in aquaundarum designationibus.

scandentis Insulsum est scribere scandentes cum maxima Codicum parte, et Editionibus omnibus, exce-pta Schneideriana , quasi Vitruvius dicere voluisset scandentes gradationes . Rectum vero est cum CodicibusVaticanis 8 , 13, Vallicelliano , Florentino 1, et Guelferbytano s. m. legere scandentis , referendo participiumhoc ad vocem, quae revera scandit , cum emissa ab actoribus, qui sunt in pulpito, pervenit ad aures eorum,qui sunt supra caveae gradationes.

ILLUSTRATIONES

11 Hanc definitionem repetitam invenio in antiquisGrammaticis . Sic Diomedes ( de Orat. II pag. 413) ait,Vox est , ut Stoicis videtur , spiritus tenuis , auditu sen-sibilis , quantum in ipso est . Fit autem vel exilis auraepulsu , vel verberati aeris ictu', Priscianus (Grainm. IIpag. 423) Philosophi definiunt , vocem esse aerem te-nuissimum ictum ; Donatus (Gramm. pag. 1735) Voxest aer ictus , sensibilis auditu quantum in ipso est\Maximus Victorinus ( Art. Gramm. pag. 1939) Vox estaer ictus , sensibilis , qui auditur , quantum in ipsoest ; Cassiodorus ( Art. Grainm. pag. 2322 ) Vox est aerictus auditu percipibilis , quantum in ipso est ; MariusVictorinus (Art. Gramm. I pag. 245 I ) Vox articu-lata est aer percussus , sensibilis auditu , quantum in

ipso est ; et D. Isidorus ( Orig. III 20 ) Vox est aer spi-ritu verberatus .

12 Eamdem comparationem adhibebant Stoici, utirefert Plutarchus (de Placit. Philos. IV 19 ): h $£ IztaUoe<pz 7 t zov depoc ... ercetdav xlrr/ri itvevpeczt , xvpaTeOjSat zxzzXUxXoi/S OpSflUS £t£ atmtpOV , £ (xtq T^pCOjyj T 0V neplXEtpEVOV dzpX)W- £JTt 7T/3S , TJJs idxyst OT7S M

%u}c) t (x£)£/.tviizcu , 6 <7 axjp ufaipe/,^. Stoici vero dicunt,aerem ... percussum vento fluctuare in infinitum por-rectis rectis circulis , donec impleatur aer circumsitus ,sic ut fit in piscinam lapide coniecto ; nisi quod aeisphaerice , circularitcr talis aqua movetur. Comparatio-nem reprobavit Perraultius; et revera aer non est stans,uti aqua , sed semper lluit. Comparatio tamen aliquo