344
DE ARCHITECTURA
CAPUT X Y 11
DE TURRIBUS AMBULATORIIS TESTUDINIBUS ARIETARIIS
ALIISQUE MACHINIS DIADIS
JJis tunc primis gradibus positis ad id genus machinationis s posteacum Philippus Amyntae filius 1 Byzantium oppugnaret, Polyidus Thes-salus pluribus generibus et facilioribus explicavit, a quo receperunt do-ctrinam Diades , et Chares * qui cum Alexandro militaverunt . ItaqueDiades scriptis suis ostendit , se invenisse turres 2 ambulatorias , quas
EMENDATIONES
Chares _ Dixi iam in Emendationibus ad Praefationem Libri septimi, Auctorem hunc, qui inibi tum in Co-
dicibus tum in Editionibus Charidas vel Charitas , heic Cavias vel Cliarias , sive Caveas , et in EditionibusChereas,\el Chaereas appellatur, unam earndemque esse personam, cum et inter Scriptores de Machinatio-nibus, et inter eos, qui cum Alexandro militaverunt, utrobique recenseatur. Ad nomen quod attinet, com-pertum mihi est, Chares esse scribendum. Ilunc enim saepenumero Athenaeus (Deipn.) Mitylenaeum Scri-ptorem, Auctorem Operis at izept ’A/e£ay<5ff>y 'Irreptat nominat, et non semel etiam Plutarchus ( in Alexandro )designat veluti Scriptorem , qui de Alexandri rebus gestis commentarios reliquit , quique itver/yzhv; vocatur(pag. 63) . Hoc item nomen in Gellio (Noct. Att. V 2) reperi, quamdam de celebri illo Alexandri equo , quiBucephalus vocitabatur , historiam referente . Hunc ipsum etiam indicari procul dubio opinor a Curtio ( deGest. Alex.VIII 11 ), apud quem Charus quidam dux nominatur ; parva quidem scripturae varietate. De hocdemum, uti de Scriptore historiae Alexandri, egit Vossius (Hist. Gr. I 10). E contra, dum tam celeber est Cha-res iste, cuius nomen tantam habet cum vitiatis Codicum vocibus affinitatem , nullum umquam inveni vel interScriptores de machinis, vel inter duces, qui in Alexandri exercitu erant , nomen, quod cum iis, quae a Codi-cibus et ab Editoribus referuntur, conveniat. Nam quod ex Athenaeo (de Maeli.) nonnulli depromunt nomenXaipexg , mihi in Collectione Mathematicorum Veterum a Thevenoto edita deprehendere datum non fuit; etiamsivero extaret, unius Athenaei dictum fortasse corruptum superius adductis auctoritatibus esset postponendum .
ILLUSTRATIONES
1 Incrementum machinationes huius generis nonsolum sub Philippo Amyntae fdio , sed etiam sub Dio-nysio Siciliae tyranno accepisse, refert Athenaeus (deMachinis pag. l \) -
2 Turres ligneae oppugnatoriae -vpyot Tzshspxr l Ttz.sldicuntur etiam helepoles e).s 7 tsAecs , utpote quae urbescapiunt. Distinguendae sunt in mobiles sive expugna-torias, et in stabiles , quae in circumvallationihus adhi-bebantur, uti illae a Philippo in obsidendo ThebasPhthiotidas constructae, tradente Polybio(llist.V 99 ),alterae a Scipione erectae in Numantiae et Carthaginisobsidionibus , referente Appiano ( Ilisp. 90 , Pun. 119),atque aliae a Caesare extructae in Perusiae expugna-tione , scribente eodem Appiano (Civ. V 33); et haealiquando etiam in exercitus castrametationc consti-tuebantur , quarum CXX una nocte excitatae fueruntab exercitu Romano, ut se defenderet in Galliis abAmbiorigis turmis, teste Caesare ( B. Gall. V /j() ) . Deambulatoriis autem agit Vitruvius , quarum maiora ha-bemus apud Veteres exempla , uti in obsidione Perinthi
V
acta per Philippum ex Diodoro (Hist. XVI 74); Tyri,Artacacnae , et Mazagarum per Alexandrum ex Diodo-ro ( Hist. XVII 43) , Arriano ( Exp. Alex. II 8 ) , et Cur-tio ( Gest. Alex. IV 3 , VI 6 , VIII 10); Salaminae, Rho-di , Thebarum , et Argorum per Demetrium ex Diodoro( Hist. XX 43,91 ) , Plutarcbo (in Demetr. p. 26,4$) ,et Athenaeo ( Deipn. X 7); Selinuntis, et Sagunti perHannibalem ex Diodoro (Hist. XIII 54 ) , et Livio ( Hist.Rom. XXI 11); Cenchrearum per T. Q. Flaminium exLivio ( Hist. Rom. XXXII 17 ); Cyzici per Mithridatemex Appiano(Mithr.73); oppidi Aduatucorum, et Metuliper Caesarem ex Commentariis (B. Gall.II 30), et Dione(llist. Rom.XLIX 35); Iotapatae per Vespasianum exIosepho (B.Iud.lII 7 ); Ilierosolymae per Titum ex Io-sepho (B. Iud.V 6); Romae per Vitigem ex Procopio( 13. Gotli. I 21 ); et, ut alia praetermittam , Dyrrhachiiper Baimundum ex Anna Comnena (Alex. XIII p.384).De turrium obsidionalium constructione, praeter Athe-naeum (dc Mach. pag.7,8) et nostrum Vitruvium , scri-psit Bito ( dc Mach. p.108,109, 110,111 ), Apollodorus