Buch 
Tychonis Brahei, Eqvitis dani, Astronomorum Coryphaei Vita : accessit Nicolai Copernici, Georgii Pevrebachii, & Ioannis Regiomontani astronomorum celebrium vita / Petro Gassendo, Regio Matheseos Professore
Entstehung
Seite
280
JPEG-Download
 

2.80 Elixir Tjchmis

S Vperest, vt liberem fidem circa memoratam TychonisEpistolam de ConfectioneElixiris ad RudolphumIm-peratorem. Tanto vero lubentiüs ipsam publici iuris facio,quanto optimus W"ormius recte diuinauit, nullum fuisse adnos exemplum delatum egregij illius de aere pe fidenti corri-gendo Tractatus, in quem prseclarus Bartholinus ipsam in-seruerit. Quando certe nullum reperire licuit in instructis-simis Bibliothecis eximiorumMedicorumRiolani, Morei,Patini,Mentelij, ne quid de Thuana, & cseteris dicam;credere omnino par est nusquam apud nos aliquod exstare.Tacere interim non decet, quod ille in suis ad me literis ha-bet , dum, Credo , inquit, hoc ipsam cjfie Medicamentum, de quotecum egitnobihjjimus DominusRctzjus:Namhocnobufamiliari,& in Pharmacopoltis nofirk titulo Elixiris Tychonis vendi-tur. Ego creberrime in morbis malignis vfus sum, magno successu. Su-dorespotetermouet, malignitati refiflit, &c. En vero quid id rei sit.

Elixiris Tychonis Descriptio.

AD RVDOLPHVM IMPERATOREM

Augustissime , & Potentissime Imperator Rvdolphe,Domine clementissime.

D Escriptio Medicamenti, quod contra morbos Epi-demicos passim nunc grafl'antes,Dei dono,efficax est,quale sacra CassareaMaiestas tua clementissime per suumCapitaneum Brandeisensem a me expetat, in hunc mo-dum , prout ipsemet adinueni, &: comprobaui, se habet.

Accipiatur primum pro corpore, & fundamento, The-riacje-Veneta: optimaz, & veteris, aut potius Alexandrina,

lib.vna,cui in vitro oblongo, satisque capaci, superfunda-tur spiritus vini,e generoso vino, terna distillatione,&: re-ctificatione moderato calore elicitus, vt exstet supraThe-riacam ad quantitatem palmre; posteaque bene obturatovitro, ne spiritus exhalet, fiat digestio in tepido balneo perseptimanam, Ea peracta, materia omnis, quar in vitro est,

siltretur