ex SS. litteris probatur. z8p
velabat, habebätque magnis litteris haec duo verba inscripta: Do-ctrina & veritas. Et quia ex hac veste Oracula fundebantur, graecevocatur Logion, quasi dicas vestem (ermocinantem; sciendum enimest, fumum Pontificem per hanc vestem pectoralem solitum fuisseDeum in dubijs consulere, ab eoq; responsa accipere, ex quorumpraescripto populo jus & sententiam dicebat, üt patet, Exod. 28.ti.30. Et gestabit judicium filiorum lfiael in pectore suo in conspectu Dominisem-per. Quamvis Interpretes de modo Oraculi dubitent. Alij enimvolunt fuisse adamantem limpidissimum, qui populo scelere ali-quo impiato, colore fusco tingeretur: si a Deo irato poena aliquaimpenderet, (anguineo ruberet: innocente populo instar niviscandesceret. Alij dicunt, in gemmis, quae rationale integebant,velut inspeculis Deum per imagines & symbola, quae fieri velletadumbrasse. Alij duo parva simulacra Dei vel artificum manuaffabre facta, quae inter sinus plicasque rationalis Sacerdoti re-sponderent. Alij denique ipsas gemmas rationali intextas, pecquas Sacerdotem Deus irradiabat, ut apte ad quaesita responde-ret, quae propterea Urim & Tummim, hoc est, doctrina & veritas dice-bantur, quod doctrina 8c sententia sacerdotis verissima esset. Quaratione apud ^gyptios summus Sacerdos imaginem veritatis insapphiro sculptam ad pectus e collo gestabat teste £Xuno I.14. c. 84 ,Notandum /. Judicem, cujus in hoc textu Deut. /7. aliquoties sicmentio, fuisse aut ipsum summum sacerdotem, aut ejus Vicarium ,aquo ad ipsum Pontificem appellatio non dabatur : Interdum enim ,mquit Abulensis in hunc locum q.Summo Sacerdote occupato, aut aliasabsente Vicarius fim loco ejus proserebat sententiam ex consensu altorum Judicum,td est, Seniorum de domo Concilijfivejudicij , & tuncfialiquts non obediret Decre-to ejus , mori debebat, cum non esset alius judex superior.
NotandumS. Illa verba quae in nostra vulgata habentur: Et do-cuerint te juxta legem ejus, intelligenda esse assertive, hoc est, sententiaejudicio sacerdotis acquiescere debent subditi, & praesupponeresacerdotum & Pontificum judicium esseiuxta legem Dei, üt habe-tur Malachia 2.V.7. Labia sacerdotis custodient (itentiam, & legem requirentex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est-, nisi videl. manifestissimeconstet sententiam Pontificis cum lege Dei pugnare, alioqui fru-nraneum 8c evanidum erit judicium sacerdotis, ii, quoties tibi aut
O o alte»