Buch 
Regale sacerdotium Romano Pontifici assertum, et quatuor propositionibus explicatum / auctore Eugenio Lombardo, SS. Theologiae & J.V. Doctore [= Coelestin Sfondrati]
Entstehung
Seite
545
JPEG-Download
 

contra infallibilitatem S. Pontificis. 545

Vel Gclasium loqui de Sacerdotibus , qui non possuntalterä specie abstinere, & sic Gelasium ipse Gratianus, Glosta, &rubrica illius Canonis explicant. Vel Gelasius loquitur de illis,qui non ex praecepto Ecclesiae, infirmitate, aliave simili &, neces-saria causa abstinebant speciebus vini, sed ex superstitione, ut ibiGelasius le ipsum explicans dicit. Sciendum enim est inter aliasManichaeorum haereses etiam illam fuisse, quod superstitiosumciborum delectum inducerent, abstincrentque a carnibus & vino,quibus non incsse divinam substantiam dicebant, sed a mali prin-cipio generata: ob quam causamabstinebant Eucharistia siib spe-ciebus vini, sed tamen ne haerefisnotarentur, cum alijsCatho-licis , Eucharistia sub panis speciebus fruebantur, ut testatur ocu-latus testis fern. 4 -de Quadrag. S. Leo Papa: Oportet ergo tunctemporis calicis usum Catholicis liberum fuisse, & aliquando epnon uti solitos, si enim utraque specie Catholici, Ls necessario ve-scebantur , non tam unius speciei usu latuissent, quam proditi es-sent Manichaei,&tamen S.Leo ea simulatione latuisse eos dicit.Ergo monito ejusdem Pontificis, qui perpetuo, Scanxieunatntantum speciem frequentabant, dato velut signo pro Manichaeishabiti deprehensique sunt. Sanctus ergo Gelasius in citato Ca-none non absolute damnat,qui una tantum specie Eucharistiamsumunt: sed qui ex superstitione & sacrilegio hoc faciebant, qua-les Manichaei erant, quos a Gelasio Papa detectos, exilioq; mul-tatos esse, eorum libris concrematis testatur AnastasiusBiblioth.in Gelasio.

XII. Non obstat 12. Vigilium Papam haeresin Eutychianamprofessum esse, & anathema illis dixisse, qui duas in Christo natu-ras dicebant, ut prolixe scribit Liberatus Archidiaconus EcclesiaeCarthaginensis in suo Breviario cap. 22. Ubi Epistolam Vigilij adTheodoram Augustam recitat, & habetur in Tomo 2. Conciliorum.

iy. Casus Vigilij sic habuit. Theodora Augusta Eutychia-nam haeresin animo fovebat, dolebätqueä Romanis Pontificibussuae fidei Episcopos, Anthimum praesertim sede ejectos, deporta-tosqueesse. Vigilium ergo Agapeti quondam Diaconum aggre-ditur, ingentem auri vim, 8c Pontificatum pollicita, si Chalcedo-ne acta rescinderet,Eutychianam fidem probaret, Anthimum re-

Zzz- stitueret,.