Buch 
De Deo homine exercitatio dogmatico-scholastica : pro coronide Cursus Theologici publicae eruditorum disquisitioni subjecta Die 18. Octobris Anno 1775 / sub directione P. Notkeri Grögle, ad S. Gallum Professi Capitul. & in Dogmatico-Scholasticis p.t. Professoris Ordinarii; Defendentibus RR.FF. Pancratio Vorster, Valentino Hagge, & Joann. Nepomuceno Hauntinger ibidem Professis, & Ss. Theologiae Candidatis, nec non R.F. Anselmo Huonder Monasterii Disertinensis, ejusdemque studii Alumno
Seite
5
JPEG-Download
 

5

ptorem ? At nec titulus iste, quantus quantus sit, tantae neeessi*tatis origo esse potest; nec eandem gratam habiturum credimuseum, qui nequaquam venit perdere animas , sed salvare tantum. Andenique ex speciali lege divina ? Sed enim necessitas , qute ex le-ge est non mediis sed praecepti vocatur. Neque arbitramur DE-um justum, omniumque salutem tam impense conantem aut vel-le, aut posse etiam ferre legem , simul quoad plures servatu im-possibilem , & talem , cujus non servatae poena damnationis sit ae-terna mors; Hsc, inquam, non arbitramur, imo nec oppositiscrupulo angimur, quia üt moriturus D. Ambrosius dicebat, nonseverum usque adeo, sed bonum certe Dominum habemus.

§. 2 .

DE NECESSITATE, & CAUSA INCARNA-

TIONIS FINALI.

VjEgabant Pelagiani Christum Dominum eo fine in mundum ve«nisse, ut homines a labe originali mundaret, quos omnes in-nocentes nasci affirmabant, palam contradicentes Apostolo dicen-ti : in quo ( Adamo ) omnes peccaverunt. Pari ferci errore Abae-lardus, üt refert D. Bernardus, docuit Christum non venisse uthominem d captivitate dtemonis liberaret; Nam, ut nobis videtur ,ait Tom. I. p. 6;o. nec diabolus unquam jus aliquod in homine ha~buit . . . nec Filius DEI ut hominem liberaret , carnem ajsumpfit.

His velut parentibus filii per omnia consentiunt moderni So-ciniani, qui, üt illi, sic ipsi non alia pariter de causa Verbum di-vinum carnem indutum docent, quam ut homines doctrina, exem-plo atque miraculis erudiret, sicque flagrantiores vitee aeternaeredderet.

His omnibus facile contradicunt una voce Catholici: at dumquaestio urgetur de causis Incarnationis , finali maxime & motiva,tum de necessitate ipsa, qua ductus divinus Salvator pro nobisincarnatus sit & satisfecerit, hic, inquam, non aeque consentiunt.Dum namque alii volunt necessitatem fuisse solius congruenti»,alii econtra necessitatem agnoscunt hypotheticam decreti condi-gnam satisfactionem exigentis ; Iterum alii dicunt sub eadem hy-pothesi, Incarnationem necessariam fuisse necessitate decreti

A z tan-

Lue. eap.9. v, s6.

Rom. eap.5- V. r.