Buch 
Juris canonici collegium theorico-practicum sive casuum forensium ex jure selectorum decisiones illustratae ... : Anno MDCCLVIII. Mense Octob. die 20 / publicae concertationi expositae praeside P. Isone Walser, ejusd. Monast. Prof. Capit. J.U. Doct. & Ss. Canon Prof. emerit. abs RR.RR.PP. Desiderio Brentano, Romano Lander, & Hermanno Grueber, ibid. Prof. & utriusq. juris Candidatis
Seite
11
JPEG-Download
 

rr

O ( t ) O

V. Accedit, quod in eodem districtu ( Gericht ) in quo situm estpraedium seu villa litigiosa, similiter alius decimator particularis Eccle-siasticus habeat decimas majores, ipse vero Parochus minores. Cur i-gitur in controverso praedio Parochus privetur decimis minoribus ?

Ex oppofito pars adversa , ad quam pertinet collectio decimarummajorum in dicto praedio, etiam minores vindicare nititur, prout se-quitur :

/. Ubi agitur de decimis, consuetudo maximi est roboris, uti pa-tet ex c. cum ßnt. i§. de decim. & c. Ad Apoflolicce 20. eod. ubi dicitur ,ad consuetudinem esse recurrendum , eligendum , quod per consuetudinem diuobtentam noscitur observatum , si Parochiam non alieno, sed proprio suoParocho solvant decimas etiam de agris & fundis in aliena Parochia sitis.Ex quo ä pari licet inferre, etiam in praesenti casu consuetudinem esseobservandam. Porro ipse Parochus fatetur, & negare non potest, uni-versalem in hac ipsa Parochia consuetudinem esse, quod decimae mino-res sequantur majores, ita ut ad eum pertineant minores, qui jure col-ligit majores, quod in praesenti casu facit decimator Laicus.

II. Non obstat, quod de antecessoribus Parochis opponitur ; siqui-dem illi in villa seu praedio litigioso decimas minores acceperunt non sicParochi, sed nomine decimatoris Laici seu Dynastae, cujus erant admi-nistratores & procuratores ; quod ipsum confirmat jus decimatori Lai-co quaesitum.

III. Quod attinet exemplum quinto loco adductum alterius decima-toris Ecclesiastici, illud sane universali consuetudini hujus Parochiae notipraejudicat; praecipue quod etsi decimae illae sitae sint in eodem districtutemporali 8 c sub eadem judicatura, non tamen intra ejusdem Parochiaeterminos existant. Si exemplum subsistit, necesse erit dicere, in illa alte-ra Parochia aliud jus aut consuetudinem obtinere. Anno 1711.

DECISIO : In villa seu pradio , ubi decimator Laicus percipit deci-mas majores , Parochus non potest exigere minores , ex antiqua ejusdem Pa-rochia consuetudine , qubd decima minores sequantur majores.

CASUS V.

f Ontigit intra limites certae Parochiae impetu praeterfluentis fluvii exagris notabilem partem abripi : Post plures vero annos per alluvio-nem ijsdem agris incrementum & augmentum advectum fuit. Cumergo haec praedia, etiam in parte per alluvionem advecta, opera culturaefructus ferant, Parochus praetendit decimas novalium, & quidem pri-

B 2 va-