rr
® (t) ®
vative , licet in quibusdam illorum agrorum decimse dividantur & com-munes sint inter Parochum & Dynastam loci. Reclamant vero Possesso-res, negantque decimas. Parochi argumenta sequuntur primo Ioc6.
I. Novale proprii dictum juxta c. quid per mvale 21. de V. S. ni-hil aliud est, quam ager de novo ad cultum , seu culturam redactus , de quonon extat memoria , quod aliquando cultus fuerit ; iit si locus palustris de-rivata alio aqua, vel sylva eradicatis arboribus in agri, prati, vel vineaeformam redigantur, vel li aedificia destruantur, insula in mari, lacu, autflumine emergat, fluvius alveum mutet, &c. solumque tunc colatur, &fructum ferat. Ita proprie dicta novalia definiunt communiter DD. Bar-bosa, Canisius, Laymann, Sc cum iis P. Soli in traB. Tbeorico-pradc.de Noval. p, /. /. 1. n, p. Jam vero partes praediorum, per alluvionemadjectae, plane antehac nunquam cultae fuerunt; nova enim terra advectafuit per impetum fluminis, quae hoc in loco nec unquam fuit, nec ali-quando culta fuit. Cum ergo Novalia proprie dicta quoad Decimas deomni jure pertineant ad Parochum, merito easdem in praesenti casu prae-tendit, & quidem privative.
II. Sane si intra terminos Sc limites certos conclusum sit praedium ,cujus major pars est vinea, partum, ager ; altera verö eaque minor ,imo respective modica pars sit spatium ab immemoriali tempore dume-tis ac sentibus horridum, si postea haec minor pars purgetur, Sc in vi-neam vel agrum convertatur, ea dicenda erit novale proprie dictum, ütcontra Panormit. p. 2. cons. 7/. Guttier. Rebuss Frider. nervosä probatP. Soli cit. loc. n. 34. quem vide. Igitur etiam in casu praesenti absur-dum non debet videri, quod idem ager quoad diversas partes censen-dus sit decimis antiquis & decimis novalium subjectus. Unde nec lo-cum hic habent axiomata illa juridica : Major pars trahit ad se minorem ;accessorium sequitur naturam principalis. Quia ea tantüm procedunt, siutriusque partis eadem sit ratio ; secus vero si diversa sit ratio Sc jurisdispositio : consequenter idem fundus aut praedium ex diversa rationediverso jure censebitur.
Ex opposito Possessores praediorum pro se producunt sequentia :
I. Novalia proprie dicta partes agrorum , de quibus agitur, censerinon possunt; nam constat, olim in ijsdem locis agros cultos fuisse , quilicet aliquot annis a flumine absorpti, Sc nunc iterum recedente flumineemerserint, etsi etiam nova terra in superficiem invecta fuerit , nequa-quam tamen nomine novalium venire possunt, cum intra hominum me-moriam, bey Manns r Gedenken / agri Ibidem culti, dein d flumineavecti , Sc jam nunc iterum advecti per alluvionem fuerint.
II. Confirmat hoc assertum eleganter P. Soli cit . n. ^7. ubi ita di-
scur-