& ( t ) 9
THEOREMA V.
Q Ui ex legitimo titulo decimas antiquas in Parochia percipiunt, non ha-bent jus eas pariter exigendi e novalibus , nifi rationabilem causamostendant , quod etiam Novalium decimae ad se pertineant.
]. Ita in terminis fere Pontifex cap. cum contingat 2p. De decim.II Hujusmodi rationabiles causie seu tituli esse possunt, 1. PrivilegiumAposlolicum, 2. Praescriptio , 3. Legitima infeudatio , 4. Transactio ,j. Titulus fundationis, & donationis. Sed haec omnia ut de Novalibusin specie sint necesse est.
CAPUT
Decifiones De sponsalibus.
CASUS I.
Vlmplicius Faber ferrarius praetendit, sponsalia fecum inivisse Bertham
puellam ea tantum addita conditione, si vel ä Patre puellae , vel abalio intra Principis territorium fabrilem officinam acquirat; neque addi-tam fuisse conditionem : Si Pater puella consentiat. Probat
I. Ex ipsa confessione judiciali puellae , quae sicut fatetur sponsaliainita sub duplici conditione, acquirendae nimirum fabrilis Officinae, Scconsensus Patris , ita ultimam hanc conditionem probare teneatur; cumreus excipiendo fiat affor, & affirmanti incumbat probatio.
II. Producit testem legitimum, qui deponit, Puellam ad suas sedesvenisse, & sponte sibi confessam esse, se cum Simplicia fecisse sponsalia ,edque Jervaturam.
III. Accedunt alij duo testes legitimi, quorum Prior asserit, reamsibi sciscitanti de re sponsalitia , respondisse absolute : Si Simplicius of-ficinam fabrilem habere posset , cum eodem nuptias celebrare vellem. Poste-rior deponit , puellam dum ex ipsa quaereret, quomodo causa contro-versa sit constituta ? sibi dixisse: Non mihi metuo , dummodo Pater Offici-nam fabrilem Smplicio non tribuat.