22 m c t) m
Ex oppoßto Limpidia nulla ratione Frobenio promissionem sibi factamremittere* vult, & pro jure suo producit rationes gravissimas , üt sequi-tur :
/. Propositum continentiae, utut sincerum & serium , mutabile est;& qui hodie eidem animum addicit , cras aliud sentire non raro solet.Qua ratione ergo solvatur obligatio certa & liquida, & jus tertio acqui-situm , tam infirmo, & variabili proposito ? Certe ipse Gobat loc. cit.n. 31 7. tali proposito vim solvendi sponsalia negat, dum ait : Nullus ,quod sciam , Theologus hactenus docuit, propositum permanendi, etiamtotä vitä, in Monasterio, sufficere ad liberationem ä promissione Matri-moniali ; imo nec liberat animus profitendi , sed solüm suspendit usumjuris competentis sponso, donec emittatur Professio; certe nullo jure cau-tum est, ut sola susceptio Habitus dissolvat utrinque sponsalia , alioquiforte saepe contingeret , ut puella indueret habitum , eoque deposito,nuberet alteri magis placenti. Ita Gobat cit. Quae fortissime confirmantjus Limpidiae.
II. Si propositum caelibatds dissolveret sponsalia,prasberetur ansa,om-nia pene sponsalia eludendi: Quivis enim praetendere posset ad tempus,se velle manere caelibem, & deinceps, Matrimonio ä priori Sponsa jamcontracto, animum mutare, aut simulationem deponere, Sc alteri nube-re; quod planö ferendum non est.
III. Ipsum continentiae votum simplex non dissolvit sponsalia prio-ra; ergo multo minus simplex propositum caelibatus. Ant. prob. Tum ,ex gravissima Authoritate; ita enim docent Reiffenstue! desponfal. n. 236.Schmier /. 4. tr. 1. c. j. s. 1. js. 3. n. 32. Sanchez lib. 1. Disp. 46. n. 3.Laymann /. j. tr. 10. p. 1. c. 2. n. 6. Engel , König , Wiestner , Leonar-delli, Reüttlinger , Palao, Jllsung, Coninck, Celsius , Becanus, & alijplurimi; licet quidam ex istis contrariam admittant üt probabilem, hanctamen sententiam tenent üt probabiliorem. Tum , quia in c. veniens j.Qui clerici, vel voventes, Pontifex jubet imponi paenitentiam mulieri ,quae post contracta sponsalia votum continentiae emiserat, ob fidem spon-salium violatam. Ubi bene advertit Schmier l. cit. n. 54. dictum capitu-lum male ab Adversarijs pro se alligari ; siquidem ibidem mulieri di-spensative datur licentia nubendi non viro, quocurn primo sponsalia fue-rant contracta ( nam is alteri jam nupserat) sed alteri, a cujus Matrimo-nio impediebatur propter votum castitatis: Supponit itaque cit.cap. spon-salia priora non fuisse soluta per votum , sed per Matrimonium sponsicum alia. Tum , quia votum post sponsalia emissum vergit in praejudici-um tertij , cum sponsus per sponsalia jus ad corpus sponsie acquisiverit:Atqui DEus tale votum non acceptat, neque gratam habet hujusmodi
pro-