Buch 
Scientiae Sanctorum Compendium Bona Voluntas, tribus primis, iisque simplicissimis fidei principiis, et virtutibus theologicis : in via triplici: incipientium, proficientium et perfectorum innixa / auctore Abbate Benedictino Congregationis B.V. Mariae sine labe conceptae
Seite
55
JPEG-Download
 

DE MORTIFICATIONE» ;;

Jiquibus ex ignorantia culpabili hallucinetur ,saepe rerum ad se nil penincntium inquisitio-ni curiosius vacet, aut opinioni semel con-ceptae pra-sracte inhaerear; totum amoii pro-prio referendum in acceptis.

Et vero, quod primum attinet ; nemonon videt, quanta plerumque ablepfia intel-lectus noster laboret* düm in rebus minimisquidem, quotidianis tamen tam iniquam fe-rimus sententiam, & alios longi diverso ,quam nos ipsos , pede metimur. Minores a-liorum defectus severa perstringimus ccnsii- ; & nostros longe majores excusamus. Indomo aliena justitiam observari volumus; &negligimus in nostra. Ad aliorum dicta ad-modum delicati fumus & sensibiles ; nostraomnia meliorem in partem accipi debere prae-tendimus. Alios in jure suo exercendo re-missos cupimus ; & nostra inserim exigimusad unguem. De aliis levi ex causa queri-mur ; neminem de nobis conqueri patimur.Alios restringi per statuta volumus ; & nosipsi velut exempti a lege vivimus. Qua? gu-stui nostro sapiunt, laudamus ; aliena, quan-doque etiam non fatis cognita, damnamus.Si quod in aliquem conferimus beneficium ,perenni memoria recognosci volumus; nosbeneficij accepti post horam obliviscimur.Verbo, cum de aliis judicamus, semper amo-rem proprium habemus in concilio.

Neque id oppido mirum. Est hoc Phi-lautia? ingenium, se suaque omnia mirari, *-

li-