84 PARS I. CAPUT V. §. r.
maturius, eo utilius, fructuosius & felicius„ cuilibet resistere possumus malo. „ (djQuod tunc potissimum solet contingere,cum ex improviso hostis vehementi passionumimpetu rationem sic praevenit , ut quasi jamdevicta sensualitati palmam jam cessisse videa-tur. At ne tunc quidem animus, aut armatibi abiieienda sunt. Si passionum nebulis im-pedita ratio subito te juvare non praevalet,tantum lingua tunc utere, & constanter di-cito : Non consentio , non credo, non cedo,non offendam DEum meum in aeternum! Sic-que te geras, sicut ab hoste ex insidiis inopi-nate invasus, qui ut spatium locumque habe-at evaginandi gladium, paulisper resilit, &demum nudato gladio ocius revertitur. Sicergo resilias & tu, brevique ac momentaneovilitatis ac infirmitatis propriae intuitu in te-rtiet descende, ac protinus nova in DEum fi-ducia animatus denuo assurge ; atque ad DE-um conversus lethalem hosti ictum inflige cumdicto: Domine ! adjuva ! JEsu ! succurre !Virgo Mater fer opem periclitanti ! sensim-que, redeunte animi serenitate, rationem iis,quibus assueta est bona voluntas, fidei verita-tibus adjuva ; & instaurata fortiter pugna fe-liciter vinces. Quamdiu enim ratio, sive su-perior rationalis voluntas sensualitati non con-sentit, etsi inferior ac brutalis appetitus saevi-at, & tota vis infera ferat suppetias, nunquamad peccatum poterunt te impellere, minus
(d) 4, Ciert. 1. i. c. II.