Buch 
Scientiae Sanctorum Compendium Bona Voluntas, tribus primis, iisque simplicissimis fidei principiis, et virtutibus theologicis : in via triplici: incipientium, proficientium et perfectorum innixa / auctore Abbate Benedictino Congregationis B.V. Mariae sine labe conceptae
Seite
132
JPEG-Download
 

rzr PARS II. CAPUT I. §. i.

fi gratia? ac sibi ipsi homo non desit, aliquan-do reipsa consummetur in coelo. Sit ergo

§. I.

De Regno DEI , five Beatitudine in re.

Cl Paulus in tertium coelum raptus, & ad hoo ram immensa? illius beatitudinis spectator,nulla tamen verba, quibus illud gloriae pon-dus quoquomodb adaequaret, invenire po-tuit : quid infirmi nos, & humo affixi homun-ciones de eadem gloria poterimus balbutire?Oculus non vidit , nec auris audivit, in corhominis non ascendit, quapraparavit DEus his ,qui diligunt eum. (g) O ! patria coelestis ,quidquid de te dicitur, de te scribitur, Jc de tecreditur minussemper,& in imensum minus ve-ro est. Quidquid hic voluptatis, quidquid gau-dij ac delectationis animo aut sensibus potestpercipi, non nisi remotiffima ac tenuiffima i-mago est, sincerissimi illius gaudij ac purissi-ma? voluptatis, quam beatae illae mentes exipso fonte beatitudinis hauriunt, & continuoab ubertate domus DEI inebriantur. Et un-de ad haec intelligenda noster intellectus sen-sibus affixus vicarias illius beatitudinis imagigines accipiet, ut rei veritatem aliquatenusassequatur ? Imaginare tibi, quodcunque li-libuerit, excogita, quidquid placuerit : sem-per in infinitum erit infra rei veritatem.

Beati

f

1;

c

s

r

F

a

t

t

r

r

i

i

r

I

i

i

i

!

i

I

3

1

i

(g) I. Cor. i.