Buch 
Theses eclecticae in logicam : publico examini subjectae ... die ... Augusti Anni MDCCLXIX / praeside P. Beato Schumacher, Principalis Monasterii S. Galli Capit. & Philosophiae p.t. Professore. Defendentibus Michaële Hornstein, Joanne Bapt. Heer, & Antonio Dempfle ad S. Gallum Scholaribus, & Philosophiae studiosis
Seite
3
JPEG-Download
 

3

EX HISTORIA PHILOSOPHIA}.

I. CApienti (fimus aeque , ac providentiffimus totius Universio Conditor, ac gubernator DEus non solum hominem om-nibus natur* donis cumulavit, verum & intellectui humano triplicentapperuit viam, qua rerum multarum sibi acquireret cognitionem ; ita ,ut per historicam haberet nudam factorum cognitionem, per Philoso-phicam acquireret notitiam causarum, per Mathematicam intelligeretquantitatis mensuram.

II. Ex quo tamen minime sequitur, Dogmaticis subscribendumesse dicentibus ; rerum omnium in hac mortali vita dari perfectam sci-entiam , aut omnia sine htesitatione affirmanda esse, aut neganda ;

III Multo minus Pyrrhoni Elinensi acerrimo ignoranti* huma-nae defensori, aut Sexto Empirico ejus fautori palmam cedimus asseren-tibus : hominem in hac mortali vita prorsus nihil scire posse,

IV. Sed cum saniore hominum parte dicendum arbitramur, da-ri certam, & evidentem cognitionem multarum rerum, secuti illud La-ctantij I. 2 . div. Inst. p. 8- Dedit omnibus DEus pro virili portione sapien-tiam , ut inaudita invefligare possent , c f audita perpendere.

SCHOLION.

pldiculum, & absurdum sane fuit illud Platonis commentum quo, utnomen scienti* effugeret, reminiscentiam animabus affinxerat, quasDEus in mundo intelligibili creasset, & post peccatum ad corpora con-demnasset.

EX PROLEGOMENIS LOGICA}.

/ r\Atur igitur in hac mortali vita vera Philosophia , qu*sit certa , & evidens cognitio multarum rerum :

A r II. Op.