HE« ( 60 )
Circa haec Summorum Pontificum Decreta & Constitutionesnotandum eß: Primo: Summos Pontifices loqui ex Cathedra,omnes enim fideles alloquuntur, eisque imperant, prohibent,Fe-sta instituunt, &c alia faciunt, quae omnino dependent ex Pontifi-cia Potestate. Quamvis rem ipsam & mysterium quod attinet,nihil decidant, nec praecipiant credi. Secundo. Vocant & in suisDiplomatibus, & in Sacris Officijs, quae approbant, ConceptionemSanäam $$ Immaculatam. Partio. Eos qui sentiunt, BeatissimamVirginem fuisse Immaculate Conceptam, idq; externo cultu osten-dunt, varijs Indulgentijs & Privilegijs donant. Imo Pontifices &in suis Diplomatibus, quibus Ecclesiam docent, Conceptionemvocant Sanäam & Immaculatam ; & talem esse non permittanttantum, verum etiam jubent in publicis precibus & Sacrificijs abomnibus conclamari; Nobiscum ergo sentiunt Summi Pontifices.
Sed nec minus Universitates omnes, hoc est, flos omnium Ec-clesiae Doctorum. Tales sunt Universitates: Salmanticensis, Com-plutensis, Vallisoletana, Toletana, Hispalensis, Granatensis, Sa-guntina, Lexoviensis, Compostellana, Baezensis, Osnatensis, Cae-laraugustana, Valentina, Grandensis, Barcinonensis, Tarraconen-sis , Ilerdensis , Oscensis , Mexicana , Limensis, Conimbricensis,Eborensis, Parisiensis, Moguntina, Coloniensis, Viennensis, To-losana, Lovaniensis, Bononiensis, Neapolitana,Oxoniensis,Can-tabrigiensis &x.&c. Plane si tot Universitates errant, ubi erit Chri-sti illa promistio: Ubi duo •vel tres fuerint in nomine meo congrega-tis ibi sum in medio eorum? Si ibi Christus, ergo non ibi error;
plane oporteret Ecclesiam totam errare, Ecclesia enim non cre-dit , nisi quod audivit Lc didicit; non didicit amem, nisi a Docto-ribus, nec Doctores nisi ex Universitatibus, scholisque, in quibusstuduere.
Accedunt Universitatibus omnes Sacri Ordines, hoc est, illapars hominum in Ecclesia, quae & doctior, & sanctior; at nihilmagis a falso secedit, ut doctrina & sanctitas, haec enim facit nevelis, illa ne possis errare. Primo igitur Immaculatae Virginimilitant Ordo Benedictinus, & praecipua hujus Lumina : Ordoquoque Carthusianus, Cisterciensis, Coelestinus, Praemonstraten-sis, Augustinianus, Carmelitanus, Sanctissimae Trinitatis, Hiero-