Buch 
Innocentia vindicata : in qua gravissimis argumentis ex S. Thomae petitis ostenditur, angelicum doctorem pro immaculato conceptu Deiparae sensisse & scripsisse / authore illustrissimo S.R.I. Principe et Abbate S. Galli ac S.R.E. Cardinale Coelestino Sfondrati
Seite
99
JPEG-Download
 

( 99 )

Heft. Aliud est B. Virginem habuisse carnem peccati, aliudejus animam in peccato conceptam esse, peccatum enim in animaest, non in came. Beatissima ergo Virgo habuit carnem peccati,quiaejus caro ex concubitu processit & formata est, in quo teste Augu-stino peccatum est, videlicet voluptas,& concupiscentia (quassi nonsemper in Conjugibus peccata sunt, sunt tamen effectius peccati Ori-ginalis ) non ita caro, & corpus Christi.

III. Objicitur j. S. Augustinus in Psalm. 34. dicit: Maria exAdamo mortua efl propter peccatum.

Refi>. Utique B. Virgo ex Adamo fuit, & propter Adami pec-catum mortua j Si enim Adam nonpeccaslet, nec ipsa, nec ullus ho-minum mortem obiret: Sed non ex hoc sequitur, Originali peccatocorreptam fuisse, sunt enim aliquas poenas ex peccato Adami conse-cutas , quae nec ullam malitiam, nec ullam indecentiam moralemcomplectuntur, tales sunt defatigatio,somnus,persecutiones,mors &c.& istae quamvis sint effectus peccati Originalis,manent tamen etiamin ijs, qui peccatum Originale non contraxerunt 5 quales sunt Chri-stus,^ B Virgo; cum, ut dixi, non sint mala proprie dicta, sed potiusmateria virtutum. Ex hactenus dictis patet, quid responderi debeatnon tantum ad Augustini, sed etiam aliorum Patrum propositionesuniversales.

IV. Objicitur 4.. S. Anfelmus non solum universaliter inmultis locis negat, aliquem peccato Originali caruisse, Christo ex-cepto, verum etiam in specie affirmat, Beatissimam Virginem fuisseeo peccato infectam: Sic enim in libro: Cur Deus homo, loquitur1 . 2 . c.16. Licet tpsa Chrifli Conceptio munda fit , Virgo tamen ipsa,unde afiumpta, in iniquitatibus concepta efl, in peccatü concepiteam Mater ejus , cum Originali peccato nata,quoniam in Adamomnes peccaverunt.

Refiondetur: Mala side citari Anselmum, non enim sunt haecejus verba, sed Bosonis Discipuli Anselmum interrogantis; At An-felmus non corripit, nec refellit Difiipulum. Id quidem verum; sedideo ad hunc Discipuli errorem nihil Anfelmus respondit, quianon de Conceptu Virginis agebatur; sed utrum Christus cum pec-cato natus sit ? Ad quam quasstionem respondet Anfelmus: Poß -quam conflat illum hommem esse Deum , S peccatorum Reconciliato-rem, dubium non, eum fine peccato efie. Sicque Anfelmus totoillo capite abstrahens a quaestione de Innocentia Originali Virgi-

Bb 2 nis*