Buch 
Delectus opinionum inter scholae theologos controversarum : Die 2. Mensis Julij Anno MDcCLXIV / tueri conabuntur RR.RR.FF. Beatus Schumacher, & Wolfgangus Gschwendt ad S. Gallum Professi, & S. Theologiae Candidati. Praeside P. Magno Hungerbyehler ejusd. Princip. Monast. Profess. Capit. & Ss. Theologiae p.t. Profess. Ordin.
Seite
8
JPEG-Download
 

8

d

%

dit; huic DEus inspiravit animam immortalem sui Conditoris referentemimaginem fecundum sua naturalia, similitudinem fecundum supernatura-lia i. e. gratiae dona : quae gratia non fuit sequela creationis, naturaeproportionata, & naturaliter debita in sensu Baij ejusque sequacium :potuisset enim DEus condere Adamum innocentem non destinatum adsupernaturalem bearirudinem, ac proinde nec sanctificante gratia, necullo supernaturali dono praeditum , sed nec adstrictum ulli praecepto ,quod viribus naturae, A Divino ejusdem ordinis auxilio implere non possset. Hunc generis nostri protoparentem DEus caput morale constituit,ejusque voluntati annexuit voluntatem omnium ab ipso per naturalem ge-nerationem descendentium, nam ut S. Augustinus advertit: Omnes ille ti-nus fuerunt: in illo uno omnes peccaverunt, & egent gratia DEI perChristum reparanda. De caetero üt nobis videtur

ip. Adamus creari potuit, & relinqui in statu naturae purae i. e, talis ,quales nos nascimur, absque peccato :

20. Nec debuit elevari ad statum originalis justitiae etiam debitatantum congrui.

PARERGON : Neque novum, neque vanum est, sed solidisfimuni,& receptissimum apud Theologos dogma, quod in Nodo prtedestinatiornis (f) tradit Eminenrissimus Card. Sfondratus, scilicet praeservationen»ab omni peccato actuali, & personali ( seu personalem innocentiam ) esseplane magnum DEI beneficium parvulis sine baptismo decedentibus se-ctum, & quidem tale ac tantum, ut ipfl parvuli millies coelo carere mal-lent , quam vel uno peccaro mortali invwui, nullumque Christianorumesse, cujus non idem votum esse debeat. Juvat hic adscribere verb*Cornelij Musi Ep. Bitumini unius ex primoribus Patribus Concilij Tra-demini in Coment, super Epist. ad Rom. c. 5. ita scribentis : Plus potest Christi donum etiam in pueris hisce qui pereunt , quara,, Adae delictum ; ex delicto enim Adae noscuntur in utero filij irae, longe tamen magis misericordiam exercet DEus in eis, quam 'iram atque vindictam.

DEI VOLUNTAS CIRCA SALUTEM HOMINUM.

r\Eus ab homine derelictus hunc vicissim non dereliquit, sed lapsemreparare statuit per Filium suum, quem voluit pro huaaianp genere

mori,

(f) Nod. Frxdcst. $.u. if.