Buch 
Delectus opinionum inter scholae theologos controversarum : Die 2. Mensis Julij Anno MDcCLXIV / tueri conabuntur RR.RR.FF. Beatus Schumacher, & Wolfgangus Gschwendt ad S. Gallum Professi, & S. Theologiae Candidati. Praeside P. Magno Hungerbyehler ejusd. Princip. Monast. Profess. Capit. & Ss. Theologiae p.t. Profess. Ordin.
Seite
16
JPEG-Download
 

* 5 & Wf tV&r

ptem i. e. Sacramenta septem instituit, quibus Fidelium salus innititur.Hecc non ut illa antiquae legis vacua sunt dementa, nec, quod Calvinusmultis persuafir, mera fidei nostra;, ac pietatis in DEum externa indicia;sed a Christo eorum omnium authore,ac institutore acceperunt efficaciamin anima rite disposita gratiam producendi vi ritus externi, non meritoconferentis, aut suscipientis. Sacramentorum numerus a DEO definitusab homine nec augeri potest, nec minui. Inanis igitur est conatus Fi-dei Novatorum, qui Ecclesiae, unaque Sacramentis Bellum movent. Prohominis arbitrio relinqui Ecclesia Christi, & impugnari potest, at ever-ri non potest, sed stabit, dum Mundus stabit septem his nixa columnis.,& inter quascunque Regnorum revolutiones, & casus temporum incon-cussa. E Scholae opinionibus has ffimimus defendendas:

^o. Minister Sacramenti, qui formam materiae conjungit vel joco-se, vel repräsentative tantum, non conficit Sacramentum, sive hic ejusanimus pateat exterius, live lateat interius ita ut ferio agere videatur.

#t. Inter Sacramenta, quae ablato obice reviviscunt, non modoilla numeramus, quae characterem imprimunt, sed unctionem quoque ex-tremam, & Matrimonium.

PARERGON : Quamquam Minister Sacramentorum dubia mate-ria non licite utatur extra casum neceffitatis, nolumus tamen adstringiConfessarios ad rigidam eorum praxin quibus persuasum est, requisitamcertitudinem de legitima dispositione pcenirentis haberi non posse sinelongis probationibus, dilationibus, ac praeviis satisfactionibus, gratis e-nim illi requirunt certitudinem majorem, quam moralem & practicam,seu judicium prudens de dispositione Pcenirentis innixum ejus dicto, a-liisque signis, & circumstantiis per se quidem fallibilibus, hic <Sc nunctamen omne prudens dubium excludentibus- S. Leonis hoc monitQmest (u) in dispensandis DEI donis non debemus ejfe difficiles*

XVII.

BAPTISMUS, CONFIRMATIO - UNCTIO

J

EXTREMA.

igna est circa nos pietatis Divinae dignatio ; quos enim DEus perBaptismum in novam vitam regeneravit; per Confirmationem ro-

borat ad pugnam, quae pie vivere conantibus nunquam deest : atque nein aliquo ipsius providentia desiderari posset, remedium instituit; quo

con-

(») Epist, S-,