Buch 
Positiones selectae ex jure publico ecclesiastico ... : Die 10. Septembris Anno MDCCLXXXI / praeside P. Bernardo Hannes, ejusd. Monast. Prof. Capit. ac utriusque Juris p.t. Professore ordinario publice propugnabunt RR.RR.FF. Henricus Müllern de Friedberg, Aemilianus Hafner, Robertus Scheiz, Martinus Gresser, & Basilius Brunner, ibid. Professi.
Seite
4
JPEG-Download
 

leges immutabiles naturales, & divinas, promovere commodum tem-porale i & damnum avertere, ita quidem, ut de his suis judiciis, &dispositionibus nemini in terris teneatur rationem reddere. Quories-cunque ergo Magistratus judicaverit, legem Ecclesiasticam minus con-venire commodo temporali, sed potius nocivam esse, tum vero illiuspublicationem impedire, aut publicatam summa potestate abrogare pos-se. Sequela profecto latissima, per quam totum jus Canonicum, sidemas, quae juris divini sunt, in manu Magistratus reponitur, leges-que Ecclesiasticae in effectu a judicio Principis laici pendent. Et,quandonam Politicis praetextus deerit, damnum temporale legibus Ec<clesiasticis objiciendi ? Splendida ergo imago erit Potestas legislativa Ec-clesiastica, sed mortua.

III.

Id fortassis alicui tolerandum videri queat ? Sed plus ultra. Expraefatis juris naturae principiis porro ita discurrunt. Etiam publica-tio alicujus dogmatis potest esse Statui nociva quoad tempus, quo sit,& quoad verborum tenorem, quibus dogma conceptum est. Licetenim doctrinae ad credendum propositae ab omni Catholico acquiescen-dum sit, nihilominus non semper esse necessarium, ut dogma hoc tem-pore publicetur, aut tali tenore concipiatur; quodsi ergo Magistratusjudicet, ejusmodi tempore publicatum, vel tali modo conceptum dog-ma fore Reipublicae nocivum, publicationi posse resistere, aut factamsupprimere, donec Ecclesia doceat, jus Divinum etiam hoc temporepublicationem, & tali modo requirere. In hoc tamen haud facile infalli-bilem dicent Ecclesiam id genus Canonistae, cum de his rebus nil reve-latum sit. Pronissimum ergo erit inferre, Magistratum non teneri sta-re supperadditae ejusmodi declarationi. Et quid tandem ? Fere ulti-mato ea omnia sequuntur, quas prius advertimus : Sacrosancta nimi-rum etiam potestas proponendi dogmata, dirigente infallibili SpiritusSancti assistentia, practice, & in effectu erit sine effectu. Sed plus ultra.

IV.

Decantatum , & inconcussum junioribus quibusdam Canonistis ju-ris naturae documentum est Supremum jus advocatiae Ecclesiasticae sae-culari Magistratui competens. Item jus protectionis Regiae. Vi prio-ris Principibus laicis veram, & effectivam potestatem tribuunt circa le-ges Divinas, & disciplinares statuendi, urgendi Ac. ea, quae alias Ec-clesiae competunt, atque transgressores non solum minores Clericos,sed etiam Episcopos poenis temporalibus coercendi. His accedit jusadvocatia: Ecclesiasticae specialis, quo jura inferiorum contra Superio-

res

t