f
XIX.
Pestime certe consulunt unioni Sacerdotii, Sc Imperii, qui potesta-tem Principi circa Sacra, & sat largam inspectionem in Sacra tribuunt,eoquod negotia Religionis cum negotiis Imperii collidi possint : econ-tra Ecclesia: potestatem omnem in temporalia, atque inspectionem de-negant, quasi vero non etiam negotia Imperii cum negotiis Religioniscollidi possint, juribusque, & fini Ecclesia: detrahi. Et, quid si etiamPraesul Ecclesiasticus praetenderer, nullum statutum civile suis subditisChristianis promulgari posse, antequam placitum suum accesserit ?
XX.
Potestatem Ecclesiae legislativem ex lege naturae, Sc positiva comi-tatur potestas coärcitiva peccati, quae non solum ad pcenas mere spiri-tuales, sed etiam ex antiquissima praxi ad temporales se extendit, in quan.tum sunt media utrique potestati communia ( Pofit. u. ) finem pro-positum quoad discolos obtinendi. Unde poenas temporales in pote-state Ecclesiastica nequaquam ad veros carceres, catenas , aliaque crimi-nalia extendimus; haec enim, cum expressam potestatem temporalemrequirant, tam parum ad Ecclesiasticos spectant, quam parum ad Laicospcenae mere spirituales, uti interdicta, excomunicationes &c, qua: po-testatem vere spiritualem supponunt.
XXL
Ex circumstantia vero loci Deo consecrati, uti infra tuebimur, se-quitur, quod sine licentia Superioris Ecclesiastici non conveniat Magi-stratui laico, quemquam inibi etiam temporaliter punire. Non expe-dit tamen Ecclesiasticis nimium denegare.
XXII.
Quin &id notandum, quod Praesul Ecclesiasticus temporaliter, Scocculte a laicis punitos denuo publice ad resarciendum scandalum poenaEcclesiastica punire queat, si ita salutem animarum requirere judicet.
XXIII.
Restat modo, quaedam in specie adducere in cautelam, ne alteru-tra potestas variis mediis finem suum promoveat involando in jura aL-tenus. Ira, quae Electiones, & Confirmationes Ministrorum Ecclesia
B con-