Buch 
Positiones selectae ex jure publico ecclesiastico ... : Die 10. Septembris Anno MDCCLXXXI / praeside P. Bernardo Hannes, ejusd. Monast. Prof. Capit. ac utriusque Juris p.t. Professore ordinario publice propugnabunt RR.RR.FF. Henricus Müllern de Friedberg, Aemilianus Hafner, Robertus Scheiz, Martinus Gresser, & Basilius Brunner, ibid. Professi.
Seite
10
JPEG-Download
 

10

concernunt, ea unice ad dispositionem Magistratus Ecclesiastici spectant,adeo, ut in iis nullum jus, nulla potestas sit laicis, nisi ultro admittan-tur. Sic e diverso Ecclesiae pariter potestas nulla est in Electiones Ma-gistratus laici. Exclusiva vero, quam interdum Princeps dare solet,nullum jus in electionem sapit, sed est mera significatio, quod hunc,vel illum promotum nolit: valebitque nihilominus electio, etsi is ipseassumptus fuerit, in quem Exclusiva ceciderat, quantum est ex valoreExclusiva:; aliunde tamen ob eam fors minus aequam nihilominus eli-

P endus minus utilis, aptusque evadit. Interim ex eodem titulo, quoolitici Exclusivam praetendunt, eandem etiam Ecqlesia: competituramin electionibus.Magistratus civilis, negare haud poterunt.

XXIV.

Jus convocandi Concilia ad rem spiritualem decidendam tam certounice ad Ecclesiam pertinet, quam certo Magistratui laico unice com-petit convocare comitia ad rem temporalem decidendam; unde neutrapotestas de jure finem suum promovere potest involando in jura alteri-us. ( Pofit. ii. ) Monitio tamen ex utraque parte locum habebit, cuiutraque potestas, prout poterit , deferet. Certe locum celebrandoConcilio aptum Princeps Christianus denegare haud poterit, quin indeullum jus convocandi Concilia ipsi accrescat.

XXV.

Cum Detts contractum Matrimonialem voluerit este materiam, 8cformam Sacramenti, nullique Christianorum aliter contrahere liceat,quam sub ratione .Sacramenti, eo ipso contractus iste quoad rationem,& valorem Sacramenti jure divino a dispositione Principis est exemptus:Iliique tribuere potestatem statuendi impedimenta , valorem contractusSacramentalis quacunque ratione dirimentia, nil aliud erit, quam imistere manus non sacras ad rem sacram, atque potestatem ultra limitessuos longe extendere. Ecclesia ergo dijudicabit, utrum saluti anima-rum expediat, ad petitionem Principum plura impedimenta contractumsacramentalem dirimentia statuere , nec ne. Sane impossibile est , utvalor Sacramenti non adsit, ubi adest debita materia, & forma cum re-liquis : debita autem materia, & forma Sacramenti matrimonii infalli-biter est ille contractus cum iis folennitatibus, prout Ecclesia assigna«verit, atque determinaverit; impossibile ergo est, Principem laicumposte quocunque modo contractus Sacramentalis valorem impedire.Unde juxta eos Canonistas, qui tuentur, Magistratum laicum posse om-nes contractus naturales irritare proscribendo iis essentiales solennitates,