14
dit. Ita absque dubio soli Ecclesiae competit definire dogmata Fidei,& morum , eaque omni creaturae proponere; determinare item, & di*judicare, quae Sacramenta, & Sacramentalia, res liturgicas, electiones,beneficia &c. concernunt; imo ubicunque de peccato, aut virtute quae*stio est. Illius ergo est docere, quaenam subditis, & Regibus liceant,vel non : specialiter judicium, & censtiram librorum sibi soli vendicat,quantum fidem, bonos mores, atque jura spiritualia concernit. Po-terit quidem etiam Princeps judicare, librum aliquem este statui suo no-civum, illumque prohibere; judicium tamen ejus non est majoris au-ctoritatis, quam alterius privati, licet prohibitioni standum sit, quandoEcclesia non contradicit: ubi autem de ipsis moribus quidquam in du-bium trahitur, sitne licitum, nec ne, prohibitum, vel praeceptum, Prin-cipem oportet recurrere ad Ecclesiam pro ejus definitivo judicio, sicutEcclesia recurrit ad {«culares pro auxilio temporali, ubi opus habet.
XXIX.
Ct m matrimonium in otyni Christiano debeat esse Sacramentum,eodem jure caussas Matrimoniales, quo reliqua? spirituales, ad Ecclesiaejudicium pertinent, Ss. Concilio Trid. anathema iis infligente , qui idnegaverint. Sejs. 2$. de Sacr. Matr. Can. 12. Unde edicere nequimus,quomodo illorum sensa cum principiis Catholicis conveniant, qui postinflictum ex divina potestate anathema defendi posse autumant, horumjudiciorum facultatem ad Praelatos Ecclesiasticos transiisse a saeculari po-testate: quasi vero Ecclesia unquam aut soleat, aut postit sub poena ana-thematis quidquam definire, & docere, quod non sit juris divini. Aut,si in hoc unico casu erraverit, quomodo non etiam in 'aliis erit erroriobnoxia ? & ubi dein ver« fidei fundamentum ? Quonam vero nuncjure caussae sponsalitiae, quae nil aliud sunt, quam futuri Sacramenti pro-missio, ad forum saeculare alicubi trahantur, divinare nequimus, nisitacite saltem Ecclesia de jure suo cedat.
XXX
Sic alias quoque caussas spiritualibus annexas, ubi agitur de ipsojure Patronatus, Decimarum, Sepulturae in loco secro &c, naturali se-quela ad solius Ecclesiae judicium pertinere, quilibet studio partium li-ber facile judicabit. Eodem modo, quare judicium in postessorio reispiritualis, aut Ipiritualibus annexae laico competere debeat, nulla rati-one videmus, si primario, & directe in possessorium inquiratur. Autqualis illa ratio ex Philosophia Peripathetica petita: Possessorium in ab-
stra-