Buch 
Positiones selectae ex jure publico ecclesiastico ... : Die 10. Septembris Anno MDCCLXXXI / praeside P. Bernardo Hannes, ejusd. Monast. Prof. Capit. ac utriusque Juris p.t. Professore ordinario publice propugnabunt RR.RR.FF. Henricus Müllern de Friedberg, Aemilianus Hafner, Robertus Scheiz, Martinus Gresser, & Basilius Brunner, ibid. Professi.
Seite
11
JPEG-Download
 

XX

*§>Pju.<ni2*

fine quibus naturalis obligatio pro statu civili tollitur, hoc tandem pa-radoxum sequitur: In civili Christiana Republica poste esse conjugesillegitimos, filiosque eorum illegitimos, verbo, matrimonia nulla, licetparentes juxta leges Christi , & ejus Ecclesias validum, & Sacramen-tale matrimonium inierint.

XXVI.

Maxime vero ad usurpationem alienas potestatis trahunt junioresquidam Canonista: eam, quas alias Ecclesiae unice exoptanda, & profi-cua est, Advocatiam a Magistratu sarculari suscipiendam. Vocant hancjus advocatia?, cum tamen nullum jus scii in, seu circa Sacra Imperantilaico tribuat, ( Pofit. 12.) sed mera fit, strictissima tamen obligatio,( Pofit. <?. ) promovendi mediis temporalibus lucrum animarum , de-fendendi, & exequendi leges Divinas, & Ecclesiasticas, jubendi,& ur-gendi earum observationem &c. Non ergo sub titulo Advocati» po*terit Imperans aliquid motu proprio quoad Sacra statuere, aut omninocontra voluntatem Praesulum Ecclesiasticorum: ita enim Princeps foretimperans in sacris, non amplius merus advocatus. ( vid . Pofit. )

XXVII.

Ad obligationem advocati» vel maxime pertinet non quidem co-gere subditos ad amplectendam veram Religionem , sed tamen eos,quantum ratione temporis, & circumstantiarum in Principe est, non to-lerare libere in regno suo , postquam Religioni nostras Catholicas, evi-denter credibili, atque unice veras pertinaciter eos resistere constiterit.Unde absque dubio Principi competit, ejusmodi Deo, & Religioni re-belles transplantare, atque alias iis Territorii fui partes assignare. Itemlibros, quos Ecclesia fidei, & bonis moribus perniciosos judicat, suaquoque auctoritate proscribere, non vero motu proprio de libris ju-dicare, & in aliqua materia quosdam generaliter permittere. Nimi«um constat, quod nostris diebus pestis Religionis, & Ecclesia; pernici-es vel maxime in libris ex titulo adiaphoris serpat, nihilque magis no-ceat, quam promiscua librorum lectio, sine approbatione, censura, autpermissu Superiorum editorum contra utilissimas, & necessarias sacro-sancti Concilii Tridentini leges.

XXVIII.

In Ecclesia necessaria etiam est potestas judiciaria qua? se ad res fa«eras, cultum Dei, animarum salutem, ac regimen Ecclesiasticum exten-

B 3 dir.