Buch 
Positiones selectae ex jure publico ecclesiastico ... : Die 10. Septembris Anno MDCCLXXXI / praeside P. Bernardo Hannes, ejusd. Monast. Prof. Capit. ac utriusque Juris p.t. Professore ordinario publice propugnabunt RR.RR.FF. Henricus Müllern de Friedberg, Aemilianus Hafner, Robertus Scheiz, Martinus Gresser, & Basilius Brunner, ibid. Professi.
Seite
16
JPEG-Download
 

1 6

determinatas dioeceses, ultra quas ea se non extendit, nisi, ut putant,aliquando in casu necessitatis ; ergo etiam Jurisdictio, & potestas Suc-cessoris Petri, seu Romani Pontificis restricta est ad Episcopatum suumRomanum, manente solum in hunc finem Primatu ad negligentias cae-terorum Episcoporum supplendas, atque unitatem conservandam; a-deo ut, si Caput Ecclesias, & Christi in terris Vicarius velit in alienadiceceii actum Ordinis, aut jurisdictionis exercere, v. g. Presbyterumordinare, aut quemquam a peccatis absolvere, id sine consensu illiusEpiscopi, & delegata Jurisdictione nec licite, nec valide possit. Quidmodo jam, qui tales sunt, de reservatione beneficiorum, casuum, ex-emptione ordinum &c. sentiant, quilibet sibi persuadere potest. No-bis certe ejusmodi quid ex mente Conciliorum, A Patrum, qui nun-quam tale vel somniarunt, rejiciendum videtur.

XL.

Est ergo Ecclesiae regimen Monarchicum ratione Primatus, nontamen in Ecclesia est pura Monarchia , sed Primatus adjunctam habetArirtocratiam Optimatum, seu Episcoporum. Videtur autem nobispotestas horum Optimatum in eo consistere, quod praeter SummumPontificem etiam ordo Episcoporum ad regimen Ecclesiae vocatus sit,qui veri sint pastores fui gregis, proprioque nomine jurisdictionemexerceant, non ranquam sedis Romanae Vicarii : quique in gravissimisRei publicae sacrae negotiis suffragio non meri consilii, sed decisionis vimhabente gaudeant.

XLI.

Ex adjuncta hac Primatui Aristocratia sequuntur jura quaedam, a*sia, quae Primati, & Rectori universae Ecclesiae, alia, quae Episcopis,& Rectoribus particularium Ecclesiarum, alia, quaePrimari una cum Epi-scopis propria sunt, ubi communi consilio, & suffragio Ecclesia regitur.Jura, quae Primati, & Rectori universae Ecclesiae necessario, & unice com-petunt, ea sunt, sine quibus unitas tam in side quam in moribus, &disciplina respectu universae Ecclesiae conservari nequit.

XL II.

'Ita conservatio universorum fidelium in integritate fidei antiqui-tus traditae adeo soli Papae prae cceteris Episcopis convenit, ut etiam,qui judicium ejus sine consensu, & accessu Ecclesiae infallibile esse ne-gant, contra tamen sententiam Pontificiam saltem publice nemini licere

fen-