18 «&&
am non solet promulgare) hancque esse mentem Supremi Legislatorisprudenter supponit,
XLFIl
Ad rationem Primatus etiam necessario pertinet jus Appellatio-num ob denegatam, aut nimium protractam jultiriam; item ob nulli-rates insanabiles in processu commissas, ut pressae innocentiae refugiumsupersit. Primatis vero erit, vel caussam judicibus retractandam or-dinarie committere, ubi nimirum lex disciplinae suo, & aliorum Epis-coporum consensu ita viguerit, aut per alios judices a se constitutos,vel per femet rem decidere, prout melius ipsi visum fuerit, & adsuccurrendum laesae parti magis congruum,
XLFIII.
In casu denique speciali oh graves rationes valide, & licite inlegibus universalibus dispensandi facultas Primati adeo negari nequit,ut Ipsi unice, A proprie conveniar. Itaque Episcopis, qui legem e-jusmodi universalem ferre non possunt, neque dispensatio competit,nisi ubi ipsis saltem tacite permittitur, aut in casu necessitatis, ubi peri«culum in mora est, ita ut Sedes Apostolica prius adiri nequeat.
XLIX.
Denique ab omnibus Catholicis receptum est, quod Summo Pon-tifici soli, & uni competat convocare Concilia universalia, ubi rei dis«ficultas, & suave Ecclesiae regimen ea requirere Ipsi videtur. Ne-que fundata apparet cujusdam Canonistae animadversio, quod, si Ec-clesiae necessarium fuerit Concilium universale, Deus illi provisurus sit»Papa etiam non consentiente. Certe Deus Ecclesiae nunquam pro-videbit, nisi juxta Primatum unitatis a se constitutum. Providebitergo, ut Papa certus, A indubius consentiat, A non uliter.
L.
Haec de juribus praecipuis Primati universae Ecclesiae necessario,unice- propriis. jura dein. Rectorum particularium dioecesium suntalia Ordinis, alia Jurisdictionis, quae in omnibus Canonistis reperireest. Illud delicatum, utrum revera dici queat, plenitudinem pote-statis Episcopo cuilibet in sua dioecesi convenire? Res haec si cum gra-no salis intelligatur, sique verba ia sua diacefi stricte, prout oportet >
sum-