Buch 
Positiones ex prolegomenis theologiae speculativo practicae : pro coronide I. anni ... Die 11. Octobris Anno MDCCLXXXII / praeside P. Bernardo Hannes, ejusd. Monasterii Professo Capit. & Ss. Theologiae p.t. Prof. Ordin. Defendent RR.RR.FF. Columbanus Ferch, Blasius Müller, & Hyacinthus Rütschi ibid. Professi
Seite
5
JPEG-Download
 

r

gtfid, in roro nihil sciant, sinistre sagaces , & inanem doctrinas famamaucupantes; quae profecto saeculi hujus eruditi senescentis haud exigualabes est, verae doctrinae vulnus acre, Religionis detrimentum manife-stum, praesertim ubi fraudes, & mendacia studio quaeruntur ad aliosdecipiendos.

V. Quam necessaria Historiae est Crisis, tanto non raro illi estnocumento , nisi prudentia, & modestia illam moderetur. Et sicut

E auci sunt Historici, ita pauciores sunt modesti Critici, ubi semel reiuic operam navare caeperint. Conqueritur ea de re Fleurius /Vv?/.T. /. Hifl. Eccles. Pravam aemulationem, & cupidinem etiam Catho-licos in eundem excessum traxisse, ut cum haereticis Criticae fines, mo-dumque transgrederentur. Et Fenei. Doc. Pnfl. 2 . de Infattib. Ecdes.Funestum hunc laqueum esse, quem Sathan moderno saeculo posuerit.Nil vero magis risui aptum est, quam ubi juniores negotio se huic in-gerunt, qui, sicut prudentia destituuntur, ita scepe ne quidem ullis Cri-ticae regulis informati pro libitu nihil non traducunt.

VI. Historica tandem etiam prudens, 6c moderata Crisis eousquein Theologia locum habet, donec per eam de revelatione constet,tum vero velut profana foris in atrio consistat, neque in dogma ipsumse intromittat. Nil enim certius, quam quod Mabillonius habet : Fi-dem ad crisin velle vocare, esse eam perdere.

VII. Historiae, & Crisi conjuncta Hermenevtica aeque parumTheologo abesse potest : ne tamen spiritui privato plena porta aperia-tur, non ex proprio sensu, sed ex solidis regulis procedendum, id-que quousque Ecclesia tacet, & non ultra.

VIH. Rationis, qute est alterum Theologiae principium adjuvans,constat, continuum, & necessarium esse usum in Theologia, tum utde secta revelatione constet; tum ad dogmata stabilienda magis, & acontradictione vindicanda ; tum ad conclusiones alias ex revelatis dedu-cendas : ubi vero ratio in his ancillata fuerit, & , ut Benedictus XIV.monet, obsequium Theologiae praestiterit, quod Agar Sarae praestaredebuit; totam se in obsequium revelationis captivet, necesse est.

IX. Licet verum sit doctrinam fidei nunquam contrariam esse pos-se doctrina: evidenti rationis, sedulo tamen rationem veram, & sa-nam ab errante, & evidentiam veram ab apparente distinguere opor-tet. Nec profecto, ubi semel per rationem de revelatione certo con-

A 3 sti-