Buch 
Positiones ex prolegomenis theologiae speculativo practicae : pro coronide I. anni ... Die 11. Octobris Anno MDCCLXXXII / praeside P. Bernardo Hannes, ejusd. Monasterii Professo Capit. & Ss. Theologiae p.t. Prof. Ordin. Defendent RR.RR.FF. Columbanus Ferch, Blasius Müller, & Hyacinthus Rütschi ibid. Professi
Seite
6
JPEG-Download
 

6

stiterit, per eandem rationem de dogmate revelationi contrario con-stare poterit.

X. Maximum tandem emolumentum Theologiae praestant Histo-ria, & Ratio, quod moraliter evidenter doceant, & quod aliqua revela«tio,& quidem necessario existat, A ubinam vera revelatio quaerenda Iit.

§« IU

DE VERA ECCLESIA, CEU DIRECTIVO PRINCIPIO’

THEOLOGIA.

/. Inter varias Ecclesias, leu hominum societates Deum diversori*

* tu revelato colentium, una solum potest esse vera Ecclesia, at-que veram revelationem tenere, in qua sola hominum salus, & verafelicitas obtineri potest, & quae proin a quolibet salutis cupido omnistudio inquirenda est, atque amplectenda, ut adeo Tolerantismo nul-lus plane locus sit.

II. In inquisitione ista illud fundamenti loco observandum: Eccle-siam illam unice veram fore, quae caeteris omnibus per certa Divinita-tis signa evidenter credibilior fuerit inventa : neque enim divina pro-videntia falsie religioni ejusmodi signa annectere potest.

III. Signa ejusmodi sunt doctrinae sanctitas, Prophetiae , miracu-la tum physica, tum moralia, sive quoad substantiam, sive quoad mo-dum, etiam minus stricta, si certo constet, quod sint bonorum spiri-tuum operationes.

IV. Signa haec nec Paganorum, nec Mahumedanorum sectis :

V. Nec de facto amplius Judaeorum Ecclesiae conveniunt , licetpro priori statu suo eam veram, & Divinam demonstraverint, ied pa-riter in Christianam Religionem desituram.

VI. Remanet ergo, ut dum reliquae sectae Divinitatis signis desti-tuuntur, clarisque salsitatis indiciis laborant, una Christianorum Reli-gio vera esse debeat. Et reapse omnia Divinitatis signa una ipsa ge-rit; prout e libris genuinis, & incorruptis, & iumma fide dignis a-perte eruitur , Prophetias omnes de Christo Deo, & Messia venturoquoad omnes circumstantias esse adimpletas in nativitate, vita, & mor-te,