Buch 
Positiones ex philosophicis, & mathematicis disciplinis : quas elapso primo cursus Philosophici Anno ... Die 11. Septemb. Anno MDCCLXXXII / praeside P. Pancratio Vorster, Monasterii S. Galli Capit. & Philosophiae Professore Ordinaro. Tuebuntur RR.FF. Joan. Bapt. Bossart, Innocentius Bernardt, ad S. Gallum Professi, & Joannes Wick, Alexander della Torre, atque Franciscus Scherer Scholares
Seite
4
JPEG-Download
 

4

VII.

Beatitudo nulla est, st in cognitionibus veritas, in actionibus bo-nitas desideretur ;

VIII.

Ergo Philosophia finem suum nec assequi, nec sapientiae nominevenire posset, nisi in homine cognitionum veritatem, & bonitatemactionum progignerer.

IX.

Habitus Theoreticas, & practicas veritates demonstrandi scientiaappellatur; constat autem Philosophiam innumera pro illis demon-strandis suggerere argumenta,

X.

Ergo constat Philosophiam absque scientia haberi haud posse.

is, II.

DE RELIGIONE PHILOSOPHIA. ,

/.

V4ulti, nescio quo prasjudicio occupati, eandem contra Philosophos,

ac Libertinos damnationis ferunt sententiam, sed magnopere eos-dem a vero aberrare manifestum est ;

II.

Cum enim fieri non possit, ut veritas alteri veritati opponatur,nec possibile erit, ut veritates Religionis cum veritatibus lumine na-turali cognitis pugnent.

Unde Philosophia a vero abluderet, si ullam Religionis veritatemoppugnaret, eo ipso autem non vera, sed pseudophilosophia foret.

IV.

Tantum igitur abest, ut Philosophia nos a vera Religione abdu-cat, ut potius ad eam inquirendam, sirmiterque tenendam excitet, 6ccompellat.

V.