Buch 
Positiones ex philosophicis, & mathematicis disciplinis : quas elapso primo cursus Philosophici Anno ... Die 11. Septemb. Anno MDCCLXXXII / praeside P. Pancratio Vorster, Monasterii S. Galli Capit. & Philosophiae Professore Ordinaro. Tuebuntur RR.FF. Joan. Bapt. Bossart, Innocentius Bernardt, ad S. Gallum Professi, & Joannes Wick, Alexander della Torre, atque Franciscus Scherer Scholares
Seite
12
JPEG-Download
 

12

XII.

Elementa, ut etiam ipsa corpora viribus repulsivis, & attractivispro diversa corporum a se invicem distantia diverse agentibus praeditadefendimus.

XIII.

Quidquid rationem fui in viribus Universi habet, naturale voca*mus, fupernaturale quod contra. Possibilis vero est effectus, cujusratio sufficiens in viribus totius naturae minime continetur , ergo mi-raculum proprie dictum est possibile.

PSYCHOLOGIA.

I.

üns spirituale illud dicimus, quod facultate cognoscendi, appctendi-~ que pollet.

Is.

Psychologia pars est Philosophiae Theorcticae spirituum agens de«s spiritibus, qui .ad informandum corpus humanum destinantur; estque scientia illa , quam praeter caetera illud vehementer commendat,quod ad omnem veritatem plurimum conferat, ut ex funestis, his prae-sertim temporibus, eorum discimus exemplis, qui disciplinae hujus ig-noratione in tot, tamque absurdos errores prolabuntur, ut omnem nonrationis modo, sed humanitatis etiam sensum exuisse videantur.

III.

Ens illud, quod in nobis, & fui, & mutationum suarum consciumest, animam humanam dicimus.

IV.

Quam constat imprimis experientia gaudere facultate r. percipi-endi res extra se positas, 2. refingendi ideas aliquando habitas, 3. eas-dem conjungendi, aut 4. conjunctas distrahendi Scc.&c. item praeditamesse ratione, voluntate, liberoque arbitrio, seu libertate indifferentiae,ita ut positis omnibus ad agendum requisitis possit agere, aut non a-gere, aut etiam agere oppositum.

V.

Ratione deinde ea, quae animae essentiam, ortum, unionem cum

cor*