corpore, vita* durationem attinent, reperiuntur ; Quae singula singulispositionibus declarabimus.
VI.
Anima humana simplex, individua, & spiritualis est.
VII.
De animae ortu hoc solum constat Psychologo, eam ex nihilocreari, quamprimum corpus ita dispositum est, ut actiones vitales ineo produci valeant.
* VIII.
Pro commercio exponendo influxum physicum , eumque mutu*um allegamus, licet idem ipse difficilem omnino explicatum habeat.
IX.
Animae immortalitas validistimis demonstrari potest rationibus.
X.
. .»■
Licet Brutorum animis sensum externum, & internum, sponta-neitatem, indivisibilitatem, astutias, artificia naturalia, capacitatem ad-discendi varias artes ipsa experientia, ac imprimis cerebri fabrica, acnervorum, sensuumque apparatu corporis humani conformationi simil-limo suffragantibus concedere debeamus, haec tamen non eo valentut rationem illis adstruamus ; omnem enim vero animabus Brutorumrationem denegamus quoadusque viri isti, qui animas bestiarum tan-topere extollunt, Simiam quampiam praeceptis Philosophiae v. g. Wol-fianae erudiverint.
XI.
Cartesiani commenta sua defendant, per nos licet, ostendant ta-men bestias in suis motibus Mechanicae leges observare, quod ipsosfacturos nunquam non divinamus tantum, sed certissime scimus.
THEOLOGIA NATURALIS.
i.
Ccientia eorum, quae de Deo, cultuque €\ debito rationis ope consequi^ homini concessum est, Theologia naturalis appellatur,
B 3 DE