i6 )( © )( L«»
dum igitur, nc ab igne Cdeiutimrum comburamur, Sed repones:agens hic esse extra sphaeram activitatis. R. Lc rogo hic, quid sit esseintra sphaeram activitatis? assignetur nobis quid aliud pro sphaera acti-vitatis , quam totum illud* spatium , ad quod diffunditur agenti» virtus& actio ? In tantum igitur agens non agit ad quamcumque distantiam,in quantum quaelibet distantia non est intra totum illud spatium , inquo agit.
Si autem est intra illud spatium, in quo toto est actio, eo ipsonon agit in distans ; igitur re ipsa agere nequit in distans. Aut di-cant mihi AA. quousque se extendat ipsorum sphaera activitatis ?Certe ipsorum sententia juxta communem Authorum Doctrinam ni-mium est distans a veritate. Experientiae in contrarium adduci so-litae i solvi possunt ex infra dicendis.
II. Sunt alij, qui difficultatem hanc, nodumqueplusquam gor-dium solvi posse confidunt, confugiendo ad primas 4. Qualitates ,puta calorem , frigus,siccitatem , & humiditatem: ex horum enim, inqui-unt , permixtione rerum omnium temperamenta constituuntur, quxinnumeris fere modis possunt variari; quorum alij cognati sunt, &amici, alij dissimiles, ac diversi , idque vel parum, vel plus , velplurimum.
Hinc oriri dissensiones Sc consensiones formarum substantialium, 'non qua substantiae, sed qua. talibus qualitatibus hoc vel illo modo con-temperatis sunt affectae. Defero aliquid huic sententiae, sed non prosemper. Nam plurimi dantur effectus naturae, qui per primas solumqualitates explicarineutiquam possunt; ergo. Sunt enim aliqui ho-mines, etiam militares, qui plus abhorent a muribus, quam a murali-bus tormentis. Alij caepas, & caseum gustantes totis praecordiis com-moventur; quibusdam serpentem tetigisse lethalefuit, aliquibus con-trectasse Lucius. Sunt, qui etiam inscij adesse felem in eorum con-clavi, tamen sudant, & linquuntur animo. Alijs rosarum odor into-lerabilis est. Taceo sexcenta alia : lege, si placet Schotti Pbys.Curiof,Haec, & similia non apparet, qua ratione a solis primis4. qualitati-bus efficiantur. Mulris enim maxime contrarijs inest aliqua sympa-thia, ut patet in corde, & cerebro, quorum illud calidum, hoc fri-gidum ; ambo tamen conspirant amicissime: cornu cervi ustum, calx,spongia, panis, & id genus sicca quam avide imbibunt humorem,qui tamen siccitati e diametro est contrarius? Quod spectat ad fe-lem, non dicas, alterarionem hominis ob felis praesentiam proveni-re a contrario utriusque temperamento: sit enim v. g. feli melancho-licum, nonne homini necessario inerit sanguineum ? at etiam illioderunt feles, qui minime sunt sanguinei). & eccontra multi alij,
qui