m--)( o)(ä>
qui sanguinei, a felibus mihii abhorrent. Deinde, cum sit interpri-mas qualitates mutua contrarietas, cur homo potius prosequiturodio felem, eamque ferre nequit, quam felis hominem, cui contra-tiura habet temperamentum? & tamen felis praesente homine non al-teratur. Nedue dicas, imaginationem phantasticam mutationis hu-jus causam esse; cum saepe quis mutationem corporis sentiat, prius-quam felem adesse ullo sensu cognc scat. Nec potest intelligi, quaprimarum qualitatum actione felis alicuj sudorem exprimat, aut ani-mi deliquium imprimat. Actione frigoris? at saepe quis majore frigo-re concutitur, quam praesente fele , & tamen animo non deficit ;ut sileam ridiculum esse , a frigore sudorem exprimi. Actione calo-ris? cur ergo non idem praestat calor fornacis, aut ipsius Solis? autcur calorem illum ali/' non etiam sentiunt? .Actione siccitatis, 5c hti-miditatis? at saepe adsunt alia magis humida, & sicca sine isto effectu.
III. Alijs alia placent , cum , ut ajunt , quisque in suo sensuabundet. Non est animus, omnium sigillatim referre Sententias ;Sed nostram jam statuimus, pensatisque omnibus, & salvo melioreju-dicio pro generali causa Sym-& Antipathiae assignamus effluvium cor-pusculorum , rei alteri vel conforme ( unde Sympathia) vel diffor-mc ( unde Antipathia ) communicatum fluentissimo & rapidissimoaetheri, in loca etiam dissita (intra tamen limites certos, quos di-versae res obtinent ) propagatum. Sic facile putamus posse expli-cari quosvis effectus ftricte Sympathicos , absque eo , quod admit-tenda sit ulla actio indistans. Cum enim aether iste sit corpus te-nuissimum , facile omnia pervadit, etiamsi poros habeat angustis-simos. Hinc igitur fit, ut, dum praedicta aetheris substantia perpe-tuo movetur , perenniterque agitat partes mixtorum , quibus se in-sinuat , sibi facile uniat eas particulas mixti, quae tenuiores , &fpi-rituosiores cum sint,majorem etiam habent cum spiritu aetherco affi-nitatem.Quarc si ejusmodi aether simul cum partibus tenujoribus mix-ti egrediatur ab illius poris, & deferatur ad aliud mixtum,huic alterimixto se insinuat, & partes similiter puriores illius excitat, quae par-tes si peculiarem habeant convenientiam cum partibus mixti ad se de-latis ab aethere , blande , ac suaviter ingrediuntur , & amicabilitcruniuntur partibus illiui mixti; unde efficitur aäio Sjmphatica ; sive-ro ab.ij* dissimiles sunt, aut aliquam patiantur contrarietatem, uni-onem illjus quodamodo aversantur, & partes istius ab illius partibusrefugere conantur, unde fit aäio antipathica.
Atque ut haec probatiora reddamus, duo demonstrare nccesscest: I. »ullum corpus ex ijs, quae hucusque hominibus innotuere,pori* omnino carere, quantumvis solidum, vel densum videatur.
D r II.