*8 X o )( &+
II. ab omnibus corporibus, qux non sunt omnino simplicia, ema-nare, vel saltem emanare posse effluvia, vel corpuscula, per poro*eorum transpirantia. Utrumque probandum erit ab Expcrientij*.Et quidem primum sequentibus.
Aqua fortis, ut vocant, & aqua Regia permeat duriora corpo-ra metallica, üt manifeste patebit probanti; ergo hxc corpora ha-bent poros.
Acetum, prxeipue antiqus ejus spiritui, qui ultimo egreditur indistillatione, vi penetrati va maxime pollet in corpora etiam durissima ;quare non modo xs, & ferrum facile ab aceto corroduntur, verumetiam argentum purissimum in pigmentum caeruleum perfectissimumresolvitur.'
Effluvia magnetica nullius corporis interpositione impediri pos-sunt, etiam eorum, quae quibusdam non videntur porosa , vitri vi-delicet auri, &c. Exempla invenies apud celeberrimum Robert.Boyle, & de Lanis. Signum igitur est, aurum, 8c vitrum habereporos, cum alio quin actio magnetica fieri non posset; aut admit-tenda esset actio indistans, quam tamen jam supra refutavimus. Con-firmatur vitri porositas exemplo, quod narrat Schottus Phy siTech. 1 . 4. dum ait , se a Joanne Bechero audivisse sequens erperimentum: ampulla: vitrex Bccherus indiderat quamdam ferri tin-cturam, eamque optime clausam in scrinio suo asservabat ad usus me-dicos, ubi forte frustum magnetis reposuerat. Accidit autem, utsequenti die ampullam fere vacuam inveniret, magnetem vero pro-ximum copioso humore madefactum.
Nos, ait Lanis, a Viro Religioso fide dignissimo audivimus,se suismet oculis vidisse unguentum quoddam ex humana pinguedineparatum, & in usum certum asservatum in vase vitreo, per infi-mam ipsius partem, omnino integram, ac illxsam exsudasse, tabulalignea, cui insistebat, valde humectata..
Atque ex his de porositate corporum etiam solidissimorum sa-tis constat : jam effluvia corpusculorum paucis probare superest.Et I. quidem ex corpore humano ejusmodi effluvia progredi, fuseprobat Sanctorius, inter extera asserens, perspirationem insensibilemcursu 7. horarum in dormiente a se inventam in multis esse 40.circiter unciarum, in vigilante 10. A somno autem ante excreti-orem sensibilem quemque se sentire leviorem, quia revera factu*est levior solito III. libris circiter.
II. Dari ejusmodi evaporationem, aut effluvium in fructibusquoque, Lccis, floribus, & plantis, aliisque, vel cx eo patet, quodob nimiam evaporationem tandem flaccescant, & moriantur. Ipsa
etiam