Buch 
Claves regni coelorum seu suprema in vera Dei ecclesia potestas : a Christo Domino suo in terris vicario apostolorum principi S. Petro ejusque in Romana sede successoribus data in principali Monasterio S. Galli Ordinis S. Benedicti eidem sanctae et Apostolicae Romanae Sedi immediate subjecto asserta et defensa die 11. Septemb. Anni 1741 / defendentur Praeside R.R.P. Chrysostomo Haillandt Capitulari Monasterij S. Galli, SS. Canonum Professore Ordinario abs R.F. Ignatio Moesl ejusdem Monasterij Professo
Seite
27
JPEG-Download
 

alijsq; causis mala tolerari quidem posse» non tamen approbari, docent 88. Patresin Causa 13. q. 4. idq; exemplo Dei, qui non ideo approbat mala, quia permittit &c.Taceo, in 88. Pontifice illam connivenciam, aut tolerantiam dici non posse, quotot clamoribus, tot decretis interrupta est. Tertio, multo minus praßriptio ob-tendi potest: ex ijs enim, quo de praescriptione in utroq; Jure, & ä DD. passimtraduntur, facile aestimaveris, an Haereticorum praescriptio contra leges Ecclesia-sticas, contra obedientiam 88. Pontifici debitam, Divinoq; Jure sancitam, contrabonos mores, nullo jure , aut probabili titulo, sed vi, armisq;, & metu pejorumextorta, locum aliquem habere, aut aliqua ratione sustineri postit ? Illud con-

cedi potest, Pontifices novis legibus, quas condunt, ordinarie nolle ligare Haere-ticos, quos certe sciunt non obtemperaturos: est enim prudentis Legislatoris, illislegem non ferre, qui eam contemptu, & ludibrio accepturi sunt; quid enim illudaliud foret, quam margaritas ante porcos projicere: & contra monitum SpiritusSancti, ubi non est auditus, effundere sermonem, ficq; nullo lucro Horeticis oc-casiones peccandi multiplicare? quod ut charitati non minus,quam prudentia; ad-versum, ita de 88. Pontifice non estprosumendum. Sfondr. Jur. Canon. Tit. 1. §.7- n. 10.

3. Quoad Infideles, & non baptizatos regula generalis est, eös legibus Eccle-siasticis non obligari, per expressos textus in c. 4. de Consang. & affinit. c. Gaudemus,t.de Divort. & ratio est: quia 88. Pontifex nec potest, nec vult obligare Infideles:non potest, quia per Baptismum necdum Ecclesiam sunt ingressi, & consequen-ter membra Ecclesia; non sunt, nec huic subjecti; lex vero subjectos tantum ad-stringit. Nec etiam vult obligare, ut in tut. u. expresse fatentur ipsi Pontifices,Ec ideo non possunt Infideles, licet temporaliter subditi, ab Ecclesia, aut PrincipedtreSTe cogi minis, terroribus, direptione bonorum, ut fidem veram suscipiant.e. De Judais. s. Dtfi. 4s. & eleganter c. Sicut. 9. De.Judais. c. Majores. §. Item, de Bapt.quia compulsio non habet locum, nisi respectu.subjecti; qui enim subjectus nonest, nec compelli potest: Infideles vero, quantumvis alias Principi suo subdantur,in ijs, qua; ad fidem, & animam pertinent, liberi sunt, suique juris: nec enim,Cum servus pretio conducitur, animam suam, ScReligionem, sed operas tantumlocat. Direile, inquam: poliunt enim Infidelibus.leges ferri, quibus indirette ad Fi-dem urgeantur: v.g. terris, & Provinci js arcendo, nisi vera; Religioni accedant: tri-butis , justis tamen, onerando, usum falsae religionis, quosiepe Respublica; turban-tur, prohibendo &c. haec omnia & licita sunt, & intra Ecclesia; potestatem, ac eti-am a 88. Canonibus permissa, c. Jam vero. 23. q. 6. Clem. un. de Saracen. Denique In-fideles Ecclesia; temporaliter subjecti, ab eadem cogi legibus possunt, ut ex pro-scripto legis naturalis vivant, nec aliquid, quod ei repugnat, agant, qualia sunt:falsos deos colere, furari, fornicari &c. Patet ex allatis textibus; potestas enimgubernativa Principi a Deo est data, ut subditi finem naturalem consequantur,qui est vivere secundum virtutem, rectamque rationem, & ne alijs, qui vitam re-cte instituunt, exemplo noceant.

4. Idem de Judaeis, quod de Infidelibus, dicendum, ob eandem Juris Cano-nici, ac rationis authoritatem; licet enim per Circumcisionem, qua olim Eccle-siae vero jungebantur, ab Infidelibus differant: hodie tamen, lege Circumcisionissublata, oquö ac isti ab Ecclesia vera extorres vivunt, sine lege, sine Sacramen-to, sine Fide, sine Ecclesia&c.

G r

V.