Buch 
Ordo administrandi sacramenta Baptismi, Poenitentiae, sacro-sanctae Eucharistiae et extremae unctionis, celebrandique matrimonium, et exequias
Seite
9
JPEG-Download
 

9

Illud vero, de quo dubium est, unane, aut plures sint personae,non baptizetur, donec id discernatur: discerni autem potest, si habeatunum, vel plura capita, unum, vel plura pectora: tunc enim totidemerunt corda, & animae., hominesque distincti, & eo casu singuli seor-sum sunt baptizandi, unicuique dicendo: Ego te baptizo $fc. Si veropericulum mortis immineat, tempusque non suppetat, ut singuli sepa-ratim baptizentur, poterit minister singulorum capitibus aquam infun-dens omnes simul baptizare, dicendo: Ego vos baptizo in nomine Patris ,& Filii, Spiritus sanSi. Quam tamen formam in iis solum, &in aliis similibus mortis periculis ad plures simul baptizandos, & ubitempus non patitur, ut singuli separarim baptizentur, alias nunquam li-cet adhibere.

Quando vero non est certum, in monstro esse duas personas, velquia duo capita, & duo pectora non habet bene distincta : tunc debetprimum unus absolute baptizari, & postea alter sub conditione, hocmodo : Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, Lf Filii ,L? Spiritus fanfti.

De Patrinis.

, antequam ad baptizandum accedat, ab iis, ad quos spectat,cA^ju.iat diligenter, quem, vel quos susceptores, seu patrinos elege-

P a .,

rint, qui infantem de sacro fonte suscipiant, ne plures quam liceat, autindignos, vel ineptos admittat.

Patrinus unus tantum, sive vir, sive mulier, vel ad summum unus,& una adhibeantur ex Decreto Concilii Tridentini; sed simul non ad-mittantur duo viri, aut duae mulieres, neque ipsius baptizandi pater, autmater.

Hos autem Patrinos saltem in aetate pubertatis, ac SacramentoConfirmationis consignatos esse maxime convenit.

Sciant praeterea Parochi, ad hoc munus non esse admittendos in-fideles , aut haereticos, non publice excomunicatos, aut interdictos,non publice criminosos, aut infames , nec praeterea , qui fana mentenon sunt, nec qui ignorant rudimenta fidei. Haec enim Patri ni spiritua-les suos filios, quos de baptismi fonte susceperint, ubi opus fuerit, op-portune docere tenentur.

B

Prae-

k