Buch 
Ordo administrandi sacramenta Baptismi, Poenitentiae, sacro-sanctae Eucharistiae et extremae unctionis, celebrandique matrimonium, et exequias
Seite
50
JPEG-Download
 

ORDO ADMINISTRANDI

SACRAMENTUM

POENITENTLE.

PRAENOTANDA.

S anctum Poenitentia» Sacramentum, ad eos, qui post Baptismum lapsisunt, in gratiam Dei restituendos, a Christo Domino institutum,eo diligentius administrandum est, quo frequentior est ejus usus,& quo plura requiruntur ad illud recte digneque tractandum ac susci-piendum. Cum autam ad illud constituendum tria concurrant, materia,forma, & minister: Illius quidem remota materia sunt peccata, proxi-ma vero (unt actus pcenitentis, nempe contritio, confestio, satisfactio.Forma autem, illa absolutionis verba: Ego te absolvo £fc. Minister de-nique est Sacerdos, habens potestatem absolvendi vel ordinariam, veldelegatam. Sed si periculum mortis immineat, approbatusque desitConfeflarius, quilibet Sacerdos potest a quibuscunque cenluris & pec-catis absolvere. In ejus Ministro requiritur etiam bonitas, scientia, at-que prudentia cum sigillo secreta? Confesfionis sub exacto perpetuoquesilentio. Quibus & aliis ad id opportunis , ut optime sint instructi,omni studio curare debent Confeflarii.

Et imprimis meminerit Confeflarius, se judicis pariter & medicijpersonam sustinere, ac divinae justitiae simul & misericordiae ministruma Deo constitutum este, ut tanquam arbiter inter Deum & homines,honori divino A animarum saluti consolat.

Ut ergo recte judicare queat, discernens inter lepram, & lepram& tanquam peritus medicus animarum morbos prudenter curare, &apta cuique remedia applicare sciat, quantam potest ad id maximamscientiam atque prudentiam, tum assiduis ad Deum precibus, tum exprobatis Auctoribus, praesertim e Catechistno Romano, & prudenti con-silio peritorum, studeat sibi comparare-