Buch 
Ordo administrandi sacramenta Baptismi, Poenitentiae, sacro-sanctae Eucharistiae et extremae unctionis, celebrandique matrimonium, et exequias
Seite
11
JPEG-Download
 

II

IgSBZ&i

Veteribus oleis, nisi necessitas cogat, ultra annum non utatur, acsi deficere videantur , & Chrisma aut Oleum benedictum haberi nonpossit, aliud Oleum de olivis non benedictum adiiciatur, sed in minoriquantitate.

Chrisma, & Oleum sacrum sint in suis vasculis argenteis, aut sal-tem stanneis bene obturatis: quae vascula sint inter se distincta, & pro-priam unumquodque inscriptionem habeat majusculis litteris incisam,ne quis error committatur.

Ad usum vero quotidianum minora habeantur vascula ex argento,si fieri potest, aut stanno, sive separata, sive etiam conjuncta, apte ta-men distincta, & bene cooperta, <3c cum suis inscriptionibus, ut supra,ne Parochus aberret, & unum pro altero fumat, quod cavere debetdiligenter.

In ea igitur ex majoribus vasculis Chrismatis, & Olei, quod suf-ficiat, infundetur, atque, ut effusionis periculum caveatur, commodumerit, in his vasculis bombacium, seu quid simile habere, Oleo sacro, &Chrismate separatim perfusum, in quod pollex, cum opus est, ad inun-gendum immittatur.

Haec vascula ira parata in loco proprio, honesto ac mundo, subclave, ac rura custodia decenter asserventur, ne ab aliquo nili a Sacer-dote, temere tangantur, vel eis sacrilege quispiam abuti possit.

/ Parochus, quantum fieri potest curet, ne per laicos, sed per sevel per alium Sacerdotem , vel saltem per alium Ecclesia; ministrumhaec Olea deferantur : caveat item, ne de iis quidquam ulli unquamtribuat cujusvis rei praetextu*

Sal, quod in os baptizandi immittendum est, sit benedictum suapeculiari benedictione, qua; infra pra;scribirur, neque utatur sale exor-cizato ad benedicendum aquam, sirque prius bene confractum, & attri-tum, siccum, ac mundum: fal ita benedictum nemini tradatur, nequeetiam iis, qui benedicendum attulerint, reddatur, sed ad alios baptizan-dos fervetur, aut in sacrarium abiiciatur.

Cum iglrur Baptismi Sacramentum jam administrandum est, htecin promptu esse debent.

Vascula Sacri Olei Catechumenorum, A Chrismatis.