74 KSLZK
ta Officii Divini hora sub compulsatione omnium campanarum prapce-cedentibus Cruce & vexillo bini, & binse elevatis manibus devote pro-cedentes abs Parocho in Ecclesiam ad loca sibi assgnata deducantur uni-verso interim populo cantante mensura gravi cantilenam : Komm heilt#gkk Geist rc. qua sinita legat Parochus Evangelium, ac denuntiet de-nuntianda quibus peractis Officium Summum vel Missam omissa concio-ne celebret sub quo omnes pueri & puellae genuflexi devote sacris pre-cibus vacent. Postquam Parochus pretiosum sanguinem sumpserit ,ante sacrum Ciborium genuflectat, & facie versa ad communicandos ,ita tamen, ut dorsum non vertat S. Sacramento, eos breviter de tantoMysterio alloquatur ardenti verbo explicans singulare desiderium, quodamantissimus Salvator eos olim complexans contestatus est ; Sinite par-vulos venire ad me , talium enim est regnum calorum , £fc.
Elicitis postmodum methodo prius praescripta actibus compunctio-nis, sidei, humilitatis & charitatis, genuflectat Parochus & sacrum Ci-borium aperiat. Interim dicitur Confiteor more solito, & dictis Mise-reatur, & Indulgentiam , per ordinem accedant communicandi adcancellos Sanctuarii primum pueri, tum puellae, & post, Communionemad locum suum redeant.
Comunicatis omnibus & reposito Ciborio super altare, eoque coo-perto, Sacrificium compleat, atque gratiarum actionem cum parvulis su-per inenarrabili 8. Communionis Dono clara voce ibidem subjungar.Qua finita Pastor brevi & congruo exhortationis verbo parvulos ,parentes, ac populum alloquatur, & poscat, ut ex communione S.hujus Mysterii Redemptionis nostra: ftuctus jugiter in scipsis sen-tiant. Tum omnibus genu flexis detur cum S. Ciborio Benedictio aParocho, & ordine, quo accesserunt, omnes modeste ab Ecclesia disce-dant.
Curent Parochi, ut illi quoque pueri & puellae, qui per annumscholas adhuc frequentant &c. A jam communicarunt, eodem die sa-cro-sanctam Evcharistiam pro Paschali Communione, quo aliis primavice ministratur, percipiant ad augendam illorum erga sacro-sancturaEvcharistiae Sacramentum reverentiam & pietaterp,
ORDO